11:31 EPISTOLAE 214.216 quatuor aut quinque totam de ea re sollicitudinem adimet mihi alia occupatio, quae me aliquantulum exercebit. Quoniam temere ad coenam irrumpebant multi: quum die paschatis edicerem futuram nobis coenam proximo die dominico, simul denunciavi, neminem admissum iri a me, qui non prius se ad probationem obtulisset. Praecipua autem difficultas erit in corrigenda stolida cupiditate, quae Gallos quosdam sic occupavit, ut vix revelli ex eorum animis queat. Scis leges illas esse latas, ut seholastico habitu contenti gladios deponant, ut nomina edant apud rectorem, et similes. Eas ut eludant, eiurant professionem literarum. Sed quia apparet manifesta contumacia, eam statui nullo modo ferre. Malo enim abeant omnes, quam ut hic maneant cum disciplinae iactura. Rogavit me nuper Leo Iudas, ut sibi epistolam meam, ex duabus illis, quas ante annos quatuor scripsi, priorem, edere germanice liceret addito nomine. Alteram enim sine nomine his nundinis publicavit, qua scilicet papisticos episcopos demulceo et adulor. Responsio quam dedi, fuit peramica: sed tamen simul acres monitiones continebat. Paulo ante simili fere argumento scripseram ad Bullingerum. Si bene succedet, scies quid consilii capiam. Nostri adhuc in consultatione desident. Tempus autem ideo sic proferunt, quia nondum certum responsum habent a Caesare: qui tamen multo mitiorem se ostendere incipit. Ferociam eius nonnihil domuit congressus Angli cum Bege nostro : qui multum momenti habere poterit ad commutandas omnes eius rationes* Hoc sophismate usus fuerat, ut regi nulla in re fidem suam obstringeret: multis autem ac liberalissimis spebus ipsum inflaret. Iam ergo Bex sibi Mediolani esse videbatur.3) Nuper autem quum animum eius tentaret per legatum, comperit non facile eo adduci posse. Dicitur enim rerum omnium optionem detulisse Regi: modo ne Mediolanum peteret. Ea igitur de causa profectus est ad illum Connestabilis : qui si non impetraverit, paratiores fore ad bellum quam unquam fuerint suspicamur. Neque vero in tanto rerum cardine cessabit Anglus: multo etiam minus Admiraldus,4) qui in pristinum honoris ac gratiae locum restitutus est. Ante paucos menses videbimus, nisi fallor, miram scenae conversionem. Sed interim ardenter rogandus est Dominus, ut in hac nostris et consilium expediat, et animum confirmet. Dominus vos omnes diu sibi incolumes servet. In primis vale integerrime frater. Salutant te Capito, Sturmius, Bedrotusi Claudius, frater meus. Nicolaus et alii nesciverunt me scribere. 4. Calend. April. 1540. 3) Banke, IV. 146. 4) Earl of Southhampton.