7:309 ao9 CALUMNIAS. 31a sione sic excepit hominem, ut eum suae petulantiae valde poeniteret; ac tali quidem usus est exordio: Nuper quum me coena exciperet Carolus, ego eram illi integerrimus frater: Farellum iubebat amanter salutari; omnes, quos nunc haereticos nominat, habebat pro fratribus; fraternam coniunctionem se perpetuo nobiscum velle colere profitebatur: Arianismi nulla -mentio. Ubi tunc erat gloria Dei? ubi honor dominorum Bernensium? ubi fidei sinceritas? ubi unitas ecclesiae? Aut te perfidum fuisse Deo et hominibus scelestumque veritatis proditorem fatearis necesse est, aut omnibus palam est te alio affectu ad hanc criminationem impelli quam prae te feras, [pag 34] Cuius enim conscientiae est coenam Domini iam bis celebrasse eum collega Ariano? Si scintillam ullam haberes aut verae pietatis aut recti zeli, sustineres, te connivente, abnegari filium Dei a fatribus et collegis tuis? Sustineres cum illis communicando tantae impietatis contagio te polluere? Sed fingamus nihil interesse, quis te zelus instiget. Quaero unde scias me Ariana haeresi infectum esse? Nam de fide mea luculentum testimonium reddidisse mihi videor, nec reperies qui vehementior sit in asserenda Christi divinitate. Lucubrationes meae versantur in hominum manibus, quibus saltem hoc consequutus sum, ut omnes ecclesiae recte sentientes me ac fidem meam approbent. Tu quod unquam fidei tuae documentum edidisti, nisi forte in lustris et cauponis? Haec enim fuit tua militia in qua te hactenus exercuisti. Dic ergo, agedum, quo iure me Arianismi insimules? Hac enim infamia volo me liberari, nec patiar tam indignam suspicionem in me residere. Quum acrius urgeretur a Calvino, veritus poenam calumniae, extemplo retractavit coram consessu quod dixerat, seque Calvinum missum facere testatus est, nec ullam illi maculam aspergere, si modo causam Farelli non susciperet, pia enim esse eius scripta et de trinitate recte semper loquutum esse. Tum Viretus subsequutus orationem Calvini hominem ipse quoque ad similem recantationem adegit. En primum [pag. 35] virtutis Carolinae stratagema in hoc sacro bello, in quo se unicum gloriae Dei vindicem facit. Quum iam tanto dedecore conspersus esset, addiderunt Calvinus et Viretus : Nos vero absentium causam suscipimus, quos scimus abs te innoxios traduci. Et quoniam ea est causae gravitas ut synodi cognitionem postules, petimus, honorandi viri et fratres qui hic sedetis, ut nobis sitis adiutores in synodo apud senatum impetranda. Quid interea Carolus? Tremere ac sudare, quia praeceps in eum locum venerat, unde retrocedere non esset integrum. Postridie senatum adeunt Calvinus et Viretus: quam accusationem struxerit Carolus indicant, demonstrant opus esse synodo, eam primo quoque die sibi dari postulant. Respondet senatus fore