55:309 309 CAPUT JI. 310 offert: sed etiam consuli miseris peccatoribus, ut Deum semper propitium habeant: nec peccata, quibus obstricti tenentur, obstare quominus iusti sint, quia mediatorem habent qui ipsos Deo reconciliet. Porro dum ostendere vult quomodo redeamus cum Deo in gratiam, dicit Christum esse nobis advocatum. Nam in hoc apparet coram facie Dei, ut sacrificii sui vim et efficaciam erga nos exserat. Quo melius hoc possit intelligi, crassius loquar. Intercessio Christi continua est mortis eius applicatio in salutem nostram. Quod ergo Deus peccata nobis non imputat, hoc fit quia Christum deprecatorem respicit. Caeterum duo tituli, quibus postea Christum insignit, proprie ad circumstantiam huius loci spectant. Vocat iustum et propitiationem. Utroque praeditum esse oportet, ut munus personamque advocati sustineat. Quis enim peccator nobis Dei gratiam conciliet. Nam ideo arcemur omnes ab accessu, quia nemo purus est ac vacuus a peccato: nemo itaque idoneus pontifex, nisi innocens et a peccatoribus segregatus: quemadmodum etiam habetur ad Hebraeos 7, 26. Additur propitiatio, quia nemo absque sacrificio idoneus est pontifex. Itaque sub lege nunquam sanctuarium ingrediabatur sacerdos, nisi praeeunte sanguine : et victima in precibus quasi solenne sigillum, solebat ex Dei instituto adhiberi. Quo symbolo testatum esse Deus voluit, ut quis gratiam nobis impetret, oportere instructum esse sacrificio. Nam ubi offensus est Deus, ad ipsum placandum satisfactionis pretium exigitur. Hinc sequitur, opus habere advocato sanctos omnes qui fuerunt ac futuri sunt: neminem vero praeter unum Christum huic muneri obeundo parem esse. Et certe nominatim duo haec epitheta adscripsit Iohannes Christo, ut unicum esse advocatum ostenderet. Sicuti autem eximia inde consolatio ad nos redit, quum audimus Christum non semel modo esse mortuum, ut nobis patrem placaret: sed assidue intercedere pro nobis, ut aditus nobis in eius nomine ad Deum pateat, ut preces nostrae exaudiantur: ita summopere cavendum ne honor, qui illi proprius est, alio transferatur. Atqui scimus in papatu promiscue sanctis attributum fuisse hoc munus. Nunc sunt anni triginta, quum hoc tam insigne fidei nostrae caput fere sepultum erat, Christum esse advocatum. Hodie fatentur unum quidem esse ex multis, sed non solum. Qui inter papistas paulo plus habent verecundiae, non negant Christum eminere: sed postea ingentem comitum turbam illi associant. Atqui verba clare sonant, non posse advocatum esse qui non sit idem sacerdos. Sacerdotium porro nonnisi in Christum solum competit. Interea non tollimus mutuas sanctorum intercessiones, quibus inter se caritatem exercent: sed hoc nihil ad mortuos qui ex hominum contubernio migrarunt: nihil etiam ad ea patrocinia quae sibi