49:309 309 CAPUT L 310 praecipue aestimandi sunt fideles. Nota etiam quod Christum dicit invocari a fidelibus, quo eius divinitas comprobatur, quum unum ex primis divini cultus testimoniis sit invocatio. Itaque invocatio hic xaxa aov%So)(7]V universam fidei in Christum professionem significat: sicut multis scripturae locis pro toto Dei cultu generaliter capitur. Quod exponunt quidam de sola professione, mihi frigidum videtur et ab usu scripturae alienum est. Iam vero quod istas particulas nostri et sui in genitivo posui, ut ad Christum referantur, quas alii ad locum referentes, per ablativum reddunt: in eo Chrysostomum sum sequutus. Videbitur forte hoc durum, quia particula in loco media inseratur: sed in graeca Pauli oratione nihil asperitatis habet haec constructio. Cur autem vulgatae interpretationi istam praeferam, haec ratio est, quod si de loco exponas, ,erit non tantum supervacua adiectio, sed inepta. Quem enim locum suum vocaret Paulus? Iudaeam intelligunt: sed# qua ratione? Deinde quem aliorum locum diceret? Reliquas, inquiunt, omnes orbis partes : sed parum hoc quoque convenit. Hic vero sensus, quem posui, optime quadrat: nam quum omnes nominasset, qui ubique nomen Christi Domini nostri invocant, addidit tam ipsorum quam nostri: ut communem scilicet Dominum promiscue omnibus faceret Christum qui eum invocant, sive Iudaei sint, sive gentiles. In quovis loco. Hoc praeter morem suum addidit Paulus: nam in aliis epistolis eos tantum in salutatione exprimit, quibus eas destinat. Sed improborum calumnias videtur voluisse praevenire, ne ipsum confidenter efferri inter Corinthios dicerent, et autoritatem sibi arrogare, quam in alias ecclesias sibi vindicare non auderet. Nam hac quoque nota fuisse inique gravatum, mox patebit, quasi nidulos sibi componens, lucem fugeret, vel se clam subduceret a reliquis apostolis. Videtur ergo, ut hoc mendacium refellat, se data opera in sublimi theatro locare ex quo procul audiatur. 3. Gratia vobis et pax. Huius precationis expositionem petant lectores ex principio commentarii in Epistolam ad Romanos. Neque enim libenter eos repetitionibus onero. 4. Gratias ago Deo meo semper de vobis propter gratiam Dei> quae data vobis est in Christo Iesu: 5. quia in omnibus ditati estis in ipso j in omni sermone et in omni cognitione: 6. quemadmodum testimonium Christi confirmatum fuit in vobis, 7. ut nullo in dono destituamini, exspectantes revelationem Domini nostri Iesu Christi: 8. qui etiam confirmabit vos usque in finem inculpatos, in diem Domini nostri Iesu Christi. 9. Fidelis Deus, per quem vocati estis in communionem filii ipsius Iesu Christi Domini nostri.