20:309 309 1564 MAI. 310 De rebus nostris. Satis recte omnia, nisi illud unum obstaret, deplorata videlicet Calvini nostri vita. Crescit enim schola.*) Fortes sunt, Dei gratia, omnium animi et pax alta, quantumvis asperae audiantur minae. In Gallia valde metuo, ne alio quam religionis praetextu ecclesiarum quantulacum que libertas imminuatur ac tandem etiam ad miserrimum statum redigantur.2) Nihil posset autem magis remedio nos iuvare, quam si foedus commune vobiscum quoque et cum reliquis evangelicis Cantonibus sanciretur, ea conditione inprimis, ut inviolabile pacis edictum servaretur. Qua de re alias fortasse. Est autem vobis cum perfidissimo homine negotium.3) Alter, recens illi adiunctus, integrior est, ut opinor. Sed rerum potius quam personarum habenda est ratio. Verum de his, ut dixi, alias. Vale. Genevae 24. Maii 1564. 4112. BEZA BULLINGERO. Calvinus iam animam ducit Addit nonnulla de rebus Gallicis et colloquio Maulbronnensi, deque sua cum Omnipraesentialibus quos dicit controversia. (Ex autographo Cod. Genev. 117, fol. 229.) Eximio Christi servo D. Henrico Bullingero patri mihi plurimum observando Tigurinae ecclesiae vero fido pastori. Tiguri. S. Habeo tibi gratiam, mi pater, de amantissimi8 tuis literis, *) et quemadmodum mones Deum precor ut, quandoquidem eo me vocat, eas mihi vires suggerat quibus ad tantum onus sustinendum 4X11. 1) N. 4105. 2) Hic metus minime vanus fuit Supervenerunt d. 24. Iunii Nouvelle declaration du Roy sur l'Edit de Pacification, et d. 4. Augusti Declaration en interpretation de l'Edit du 19. Mars 1562 (Mem. de Conde L 143. V. 160) quibus conciones vel in urbibus antea in hac re liberis vetabantur quamdiu aula ibi commoraretur, et civibus exteris interdictum est ne concionibus in domibus nobilium habitis interessent, porro etiam synodi et pecuniae colligendae prohibebantur. {Hist. des choses mem. p. 296.) 3) Legato regio cf. N. 4068. 4116. Be nomine ambigimus. Buchat VII. 61 praebet B. d'Orbais, Simlerus in margine B. de Bellievre. Episcopus Lemovicensis demum m. Augusto cum B. de Vieilleville ad foedus renovandum adfuit (Ruchat VII. 54.) V 4112.1) N. 4107.