1:309 CAP. II. DE COGNITIONE HOMINIS. A 19; B 17; C 17.] confessionem a prima nativitate repetit. Quum id Davidi peculiare non fuisse constet, sequitur communem humani generis sortem sub eius exemplo notari. Omnes ergo qui ab impuro semine descendimus peccati contagione nascimur infecti; imo, antequam lucem hanc vitae aspicimus, sumus in Dei conspectu foedati et inquinati. Quis enim daret mundum de immundo? Ne unus quidem, ut est in libro Iob (14, 4). 9. Audimus 1) ita in filios transmitti parentum immunditiem, ut omnes citra ullam exceptionem sua origine sint inquinati. Huius autem pollutionis non reperietur exordium, nisi ad primum omnium parentem tanquam ad fontem ascendamus. Ita certe habendum est: fuisse Adamum humanae naturae non progenitorem modo, sed quasi radicem, atque ideo in illius corruptione merito vitiatum fuisse hominum genus. Quod ex illius et Christi comparatione planius 2) facit apostolus. Quemadmodum (inquit Rom. 5, 12) per unum hominem peccatum intravit in universum mundum, et per peccatum mors, quae in omnes homines pervagata, quando omnes peccaverunt, ita per gratiam Christi iustitia et vita nobis restituta est. Quid hic garriant 3) Pelagiani peccatum Adae imitatione propagatum? Ergone ex Christi iustitia nihil aliud proficimus, nisi quod exemplum nobis est ad imitationem propositum? Quis tantum sacrilegium ferat? Quod si extra controversiam est Christi iustitiam communicatione nostram esse et ex ea vitam, simul conficitur, utramque ita in Adam fuisse perditam, ut in Christo recuperetur; peccatum vero et mortem ita per Adam obrepsisse, ut per Christum aboleantur. Non sunt obscura verba: iustificari multos per Christi obedientiam, quemadmodum per Adae inobedientiam peccatores fuerant constituiti (Rom. 5, 19). Ideoque inter eos duos hanc esse relationem, quod hic nos suo exitio involutos secum perdidit; ille nos sua gratia in salutem restituit. In tam perspicua luce veritatis nihil longiori vel magis laboriosa probatione opus esse arbitror. Sic et in priore ad Corinthios (15, 22), quum in resurrectionis fiducia vult pios confirmare, ostendit recuperari in Christo vitam quae in Adam perdita fuerat. Qui nos omnes in Adam mortuos esse pronuntiat, iam simul aperte quoque testatur peccati labe esse implicitos. Neque enim ad eos perveniret damnatio qui nulla iniquitatis culpa attingerentur. Sed clarius intelligi quid velit quam ex alterius membri relatione non potest, ubi spem vitae restitutam in Christo docet Satis autem scitur, illud non aliter fieri, quam ubi mirifica illa communicatione iustitiae suae vim in nos Christus transfundit; quemadmodum alibi (Rom. 8, 10) scribitur, spiritum nobis vitam esse 1) Audivimus 1545. 1550. 1554. 2) plane 1545. 1550. 1554. planum 1553. 3) garrient 1553.