25:308 quam ambitiosum praeconium. Si quaeratur quomodo id toleratum fuerit: in promptu est responsio: sic invaluisse tunc licentiam apud orientales populos, ut nemo putaret illicitum quod passim apud omnes in usu erat. Idque vidimus antea diserte notari, ubi Deus, incestuosa coniugia vetando, populum suum ab aliis gentibus discernit. Nihil ergo mirum, si nondum lege Dei prohibiti, vulgatum morem sequuti sunt. 60. Natique sunt ipsi Aharon. Quum ex quatuor filiis duo subita morte fuerunt abrepti, periclitari visa est summi sacerdotii dignitas, quae a duorum hominum vita pendebat. Atque hoc consilio historiam prius narratam repetit Moses, ut in conservatione eius ordinis, cui annexa erat totius ecclesiae salus, clarius cernatur admirabilis Dei providentia. Certe nisi in aliis familiis longe maior viguisset foecunditas, tota tribus Levi perquam exiguo numero constitisset. Imo si fiat comparatio, incredibilis erit copia, ubi viginti tria millia numerantur, quum duo tantum capita cum suis liberis haberent genus sacerdotale. Sed Deus ecclesiae suae excellentiam per modos et gradus humanitus incognitos ad summum attollit, quo melius in hac humilitate emineat eius potentia. Porro causa mortis iterum exprimitur, ut exemplo admoniti sacerdotes, non tantum a voluntariis sacrilegiis, sed ab errore et negligentia diligentius sibi caveant. 36. Isti sunt numerati Mosis et Eleazar. Priores recogniti fuerant sub Aharon. Descrimen ergo notatur inter duos census: ut ita sibi transitum faciat Moses ad commemorandum Dei iudicium, quod nunquam satis attente expendi potest, ex sexcentis millibus tantum duos fuisse repertos qui tempus a Deo praefixum superarent. Si quis excipiat, maximam partem suo fato esse defunctam, qui iam annum tricesimum et quadragesimum, imo quinquagesimum excesserant, atque ita octogenarii fuissent ante completum hoc tempus quadraginta annorum: fateor id verum esse: sed multi nondum vicesimum quartum annum attigerant. Nec dubium quin ex illis non pauci fuerint iuniores Iosue et Caleb, quos scimus non modo vegetos fuisse et integros multis post annis, sed etiam robustos. Ergo, ut minimum, dimidiam partem non senectus, sed Dei ultio immatura morte abstulit, ac si eos sua manu palam e coelo feriret. Itaque non abs re Moses recitat mortuos esse, sicuti pronunciaverat Deus : non tantum, ut poena de illis sumpta nos ad timorem Dei erudiat, sed ut discamus ad eius minas serio expergefieri.