20:308 (Ex autographo Arch. Turic. Plut. vi. vol. 117b, olim Serm. C. Epp. Tom. II. fol. 522. . Simler, vol. 109.) Virtute et pietate ornatissimo viro D. Huldricho Bullingero, Tigurinae ecclesiae pastori fidelissimo domino et patri meo venerando. Tiguri. Fidelis ille Dei servus, D. Calvinus, singulare olim in vita, nunc vero in morte, virtutum egregiarum exemplum, vergit quotidie ad interitum. Quamvis in Dei potestate sit eum restituere. Delatus est his diebus, ut audimus, in senatum, *) ubi insignem ad senatores et cives orationem habuit,2) simulque eis valedixit. Ita sunt, meo quidem iudicio, irae in nos divinae vestigia non obscura, quod tam exiguo temporis spatio tot egregia organa nobis sublata sint. Tu itaque, mi pater, in quo ecclesiae sincerioris spes maxima reposita est, vive et vale feliciter. Lausannae 22. Maii 1564. Tuus ex animo Blasius Marcuardus. 4111. BEZA HALLEBO. Genevae omnia bene, dummodo et Calvinus. In Gallia non item. Inter Cantones evangelicos foedus sanciendum videtur. (Ex apographo Bibi. civ. Turic. F. 46, olim Epp. Xl. fol. 563. Simler. Vol. 109.) S. Mi frater, in hoc nostro luctu, paullatim a nobis migrante et ad Dominum accedente fideli et magno illo Dei servo D. Calvino, illud quoque me magnopere consolatur, quod scio me et doctrina et animis cum fidelibus ecclesiis et veris pastoribus prorsus consentire, ac me quoque ministeciumque meum, tibi, mi frater, tuique similibus curae esse. Obsecro igitur, ut me, sicut facis, ames et quoniam ita opus est multo magis quam antea et precibus et consilio quoque me tam periculosum et tempestuosum mare ingressum iuves. 4110. 1) Mireris Lausannenses integro mense elapso tam parum accurate resedisse quae Genevae gesta fuerant. Senatus in aedes Calvini se contulit. (Beg. du Conseil 27. Apr.) 2) Opp. IX. 887.