15:308 tis ex D. Georgio D'aulret his diebus deprehendi. Nam rerum mearum curam (tuo favore) suscepturum mihi pollicitus est. Quare quum immensas tibi gratias habeam, hoc a te denuo exorare desidero, quo his perlectis literis cum eo iterum huiusce rei unicum tantum verbum facias : ut quum Lugdunum appulero (quod Deo dante spero propediem) et aequiori animo negotia mea suscipiat et ad alia mihi auxilium praestet. Illud non sum iter facturus quin te invisam et de aliquibus tecum conferam. In quibus interim tuis summopere egeo precibus apud Dominum, quem rogo ut magis atque magis stabiliat cor tuum et te salvum atque incolumem custodiat. Et vale, mi Domine, filiumque tuum ex animo amplectere, quaeso, quem omnibus mandatis tuis paratissimum semper iu venies. Argentinae Idib. Novemb. 1554. Tuus animo et studio filiolus Guillielmus Rabottus cognominatus Georgius de Salen. 2044. CALVINUS GRAYO. Tristem casum nobilissimae eius familiae deflet, salutem ipsi concessam gratulatur, animum eius pia alloquutione erigere conatur et pro TremelUo et suis, qui et ipsi in britannica rerum conversione male affecti fuerunt, intercedit. (Authenticum non exstat exemplar¡í Plura tamen apographa ad manum fuerunt: Genevensis duo Cod. 107a, fol. 79 et 108, fol¡í 19; Bernense Epp. VI. p. 357 et Simleri Vol. 83. Quae varie inter se differunt et textum non ubique sanum praebent : quem tamen alterum ex altero emendantes nullo negotio restituere potuimus Edidit Soc. Parkeriana latine in Epp. Tigur. N. 339 p. 464, anglice Tom. II. p 715. Exstat et in edit. Philad. III. 94.) Illustri Domino nec virtute sua minus quam nobilitate claro D. Ioanni Grayo *) mihi apprime honorando. S. Etsi fieri vix potest, clarissime Vir, quin domus vestrae calamitas, quae tristis et funesta pas- 2043 1) deperdi*a De PaboHo ipso v. 1379. 1389. 1849. 2044.1) John Gray, ducis Suffoleiae frater, et Ioannae tristi suo fato celeberrimae patruus, postridie Non. Febr. 1554 occasione seditionis Wyatianae m Turrim Londinensem coniectus postea autem dimissus est. {Strype eccl. mem. III. 1 p. 136. 145.) Ioanna pridie Idus eiusdem mensis supplicio affecta fuit, eius pater undecim diebus post, denique huius frater Thomas.