52:307 307 EPIST. PAULI AD TIMOTHEUM I 308 5. Quae vere vidua est ac desolata. Explicatius quam antea loquitur: quia vere eas demum viduas esse docet quae solitariae sint et familia orbatae. Tales in Deo s p e r a r e dicit: non quod omnes id faciant, vel solae. Plerasque enim viduas cernere licet orbas ac omni cognatione destitutas, quae tamen et superbae sunt et protervae, et tam animo quam vita prorsus impiae. Et qui progenie abundant, non impediuntur quominus spem habeant in Deo repositam: ut Iob, et Iacob, et David. Alioqui maledicta esset rcoXoTexvia, quam scriptura passim inter eximias Dei benedictiones recenset. Verum Paulus hoc loco viduas in Deo sperare dicit, quemadmodum prioris ad Corinthios capite 7, 32 scribit, coelibes tantum studere ut Deo placeant, quia non sint instar coniugatorum divisi. Sensus est igitur, nullo eas avocamento distrahi quin respiciant in solum Deum : quia in mundo nihil reperiunt quo fulciantur. Hoc argumento ipsas commendat. Nam ubi deficiunt humanae opes omniaque praesidia, ecclesiae officium est manum porrigere ad opem ferendam, ideoque viduae orbitas et solitudo pastoris opem implorat. Perseverat in orationibus. Secundum argumentum commendationis: quia assidue precibus incumbunt. Unde sequitur, iuvandas esse ac sustentandas ecclesiae impensis. Interea his duabus notis discernit inter dignas et indignas. Perinde enim valent haec verba, ac si tantum eas recipi praeciperet, quae nihil exspectant opis ab hominibus, sed pendent a solo Deo: et depositis aliis curis et occupationibus intentae sunt ad precandum: alias minime idoneas esse aut commodas. Haec quoque precandi assiduitas requirit ab aliis curis vacationem. Nam quae circa familiam regendam occupantur, minus habent libertatis et otii. Omnes quidem iubemur assidue orare, sed videndum quid ferat uniuscuiusque conditio dum ad orandum secessus quaeritur, et ab omnibus aliis negotiis immunitas. Quod in viduis laudat Paulus, Lucas de Hanna filia Phanuelis praedicat. Atqui non idem omnibus conveniret: quia diversa esset vitae ratio. Erunt ineptae mulierculae, Hannae simiae magis quam imitatrices, quae circum altaria cursitabunt, et usque ad meridiem susurris suis ac murmuribus dabunt operam. Hoc praetextu ab omnibus domesticis molestiis se eximent. Reversae domum, nisi omnia ad nutum composita offenderint, insanis clamoribus exagitabunt totam familiam, prosilient interdum ad verbera. Meminerimus ergo viduis et orbis non sine causa hoc quasi proprium tribui, vacare dies et noctes precibus, quia solutae sunt a iustis impedimentis, quae non idem permitterent familiam regentibus. Neque tamen monachis aut monialibus suffragatur haec sententia, qui murmura sua vel boatus ita vendunt ut otiosi alantur. Quales