25:307 307 REDITUS AD HISTORIAM. 308 interea posteritas eius sexaginta quatuor millia transscendit. 51. Isti sunt numerati. Hac summa clarius exprimitur quod ante attigi, inter diversas clades, praesertim vero in terribili Dei vindicta, incredibili modo servatum fuisse Abrahae genus, ne effectus promissionis in exigua tantum hominum manu exstaret. Natura ipsa et communis ratio ferebat, ut pauci tantum fruerentur terra promissa: quod si ad paucitatem hominum redacta fuisset haereditas, quodammodo obruta latuisset Dei promissio. Mirabiliter ergo intra annos triginta octo, plus sexcentis et tribus millibus hominum exstinctis, effecit tamen Deus, ut idem maneret capitum numerus, duobus tantum millibus et quingentis exceptis. Certe velut ter et quater caecos esse oportet qui admirabilem Dei providentiam et fidem gratuitae adoptionis, constantiamque in servandis promissis non intuentur in tam illustri specrulo. Simul clare apparet quod ante ex Deuteronomio citavi, eos qui fuerunt superstites, palam admonitos fuisse clade illa, ne ad superstitiones unquam deficerent. 53. Istis dividetur terra. Hoc ad animandos fideles non parum valuit, quum nomina darent coram Deo, et profiterentur se terrae haeredes: quia perinde erat ac si rem manu tenerent, ubi Deus ad certam possessionem eos vocabat. Emphatice enim ponitur demonstrativum pronomen, ne se longius differri existiment, ac sibi promitti quod posteros demum maneret. Rei ergo exhibitio et praesentia notatur, ubi Deus praecipit iis qui numerati iam erant, et quorum exstabant nomina in publicis tabulis, terram dividi. Deinde praescribitur ius analogicum, ut pro numero capitum sua quibusque distribuatur portio. Nunc tenemus in eum finem fuisse recognitos, et quasi lustratos, ut se alacrius ad terrae promissae fruitionem accingerent. 57. Isti autem sunt numerati Levitarum. Seorsum agit de tribu Levi, quam Deus a reliquo populo separaverat. Inter filios Levi, ultimum commemorat Cehath autorem sacerdotalis familiae. Unde probabili coniectura elicitur, non spectatum fuisse primogeniturae ordinem, ubi Deus sacerdotes inde sumere dignatus est. Cur vero matris suae nomen exprimat Moses praeter consuetum scripturae morem, non satis liquet. Neque enim consentaneum est id fecisse ad commendationem sui generis: quia simul docet se cum liberis fuisse honore deiectum: ubi certe nulla apparet ambitio. Verisimilius est, si nomen filiae stricte accipitur in primo gradu, quod probrosum erat non tacuisse, quo Dei indulgentiam magis extolleret: nam hoc modo progeniti ex incestuoso coniugio essent Moses et Aharon, quandoquidem Amram pater Aharon amitam duxisset uxorem, quod repudiabat naturae verecundia. Potius ergo erit ingenua domesticae infamiae confessio,