20:307 307 EPISTOLAE 4108.4112 308 angustia, sic laborante optimo nostro parente, D. Calvino, ut nec eius agonas, nec eius constantiam tibi possim perscribere. Vult omnino Dominus insigne tum vitae tum mortis vere fortis exemplum in uno homine demonstrare ingrato et perverso huic saeculo. Utinam nos soletur Dominus, et det nobis omnia ad ipsius gloriam referre. Ex Gallia nihil novi. Intra mensem Lugdunum *) venturus rex putatur. Multae utrinque suspiciones, et utinam ne inde aliquid mali oriatur. Amiraldum cum fratribus speramus eo venturum.2) Si qua spes est de foedere, rogavi Linerum nostrum ut tibi nostram sententiam exponeret. Brentio omnino respondebo s) et, ut spero, quod minime volet. Bene vale, mi pater, Dominus Iesus te servet. Fratribus et collegis multam salutem. Genevae 13. Maii. Tuus Beza. 4109. IONVILLAEUS WOLPHIO. Venit summa dies et ineluctabile fatum. (Ex autographo Bibi. civio. Turic. F. 39, olim Epp. Tom. IV. fol. 3450 . Quod addam in praesentia non habeo, nisi quod non sine summo moerore et lacrymis cogor adscribere D. Calvinum, plus quam parentem meum, in dies animam trahere et gravissimis ac variis doloribus confici. Genevae 13. Mai 1564. Carolus Ionvillaeus tuus. 4110. MARCUARDUS BULLINGERO. Calvinus fere moriens senatui et civibus valedixit 4108.1) JV. 4098. 4106. 2) Non venit 3) N. 4095. 4102.