7:306
nevae
non
aliam
adduxit,
nisi
quod
tunc
a
latronibus
obsidebatur
et
periculum
in
dies
crescebat.
Nam
et
subsidiis
paene
omnibus
erat
destituta
et
hostes
habebat
bene
munitos.
Constabat
nihil
esse
certius;
et
si
Carolus
ipse
tacuisset,
nemo
tamen
non
potuisset
per
se
coniicere
hanc
fuisse
causam
profectionis.
Sed
ipse
omnibus
ita
narrabat.
Subsequutae
sunt
aliquanto
post
Farelli
literae
quibus
Carolus
depictus
erat
veris
elogiis.
Illic
enim
eius
proditiones,
clandestini
et
nocturni
cum
papistis
congressus,
nefaria
consilia,
scelestae
quoque
pactiones
aperiebantur,
[pag.
28]
De
his
literis
admonitus
a
Carolstadio,
tanta
furia
extemplo
correptus
fuit,
ut
per
urbem
instar
fanatici
discursaret,
Farello,
in
quemcunque
incidisset,
ferociter
militans.
Quin
etiam
eo
usque
progrediebatur
furoris
impotentia,
ut
se
concitaturum
arma
regis
Galliae
adversus
Farellum
diceret.
Redeat
paulisper
ad
se
et
recordetur
quibus
tum
verbis
eius
intemperiem
collibuerit
Calvinus,
quum
ad
eum,
accusandi
Farelli
causa,
venisset.
Eo
primum
die
natum
est
hoc
factae
in
eum
coniurationis
crimen.
Nam
quum
muliebriter
evomeret
in
Farellum
quidquid
veniebat
in
buccam,
hoc
inter
alia
permiscuit,
de
se
occidendo
conspirasse
quosdam
Farelli
asseclas,
ut
vocabat.
Iam
hoc
me
tenere
arbitror,
.gon
tantum
ut
omni
veri
specie
nudata
sit
Caroli
calumnia,
sed
ut
ipse
suis
verbis
ostendat
ab
animo
irritato
et
ultionis
cupido
fuisse
fabrefactam.
Quamobrem
ad
alia
pergamus.
Alia
etiam
quae
narrat
transsilire
libet,
quia
Farellum
nihil
laedunt.
Iactat
se
Munstero
per
octo
menses
assiduam
operam
dedisse
in
discenda
lingua
hebraica,
ut
persuadeat
eius
linguae
se
esse
peritum,
quam
olim
in
Grallia
discere
meditatus
non
ultra
alphabetum
perrexit,
quum
tamen
in
eo
studio
tres
menses
elaborasset.
Itaque
Basileae
sapientior
fuit
quam
prae
se
ferat.
Noluit
enim
operam
et
tempus
perdere.
Quia,
quum
paucis
diebus
tentasset,
mox
destitit.
Gloriatur
Erasmi
familiaritate,
[pag.
29]
ad
quem
salutatum
quum
semel
aut
iterum
a
Grynaeo
se
deduci
impetrasset,
quod
aditus
illi
alioqui
non
patebat,
intelligere
potuit
quo
loco
haberet
Erasmus
sorbonicos
theologos.
Et
tamen
hanc
larvam
induit,
ut
doctus
habeatur,
Erasmo
se
fuisse
familiarem.
Quem
tam
puerilium
ineptiarum,
praeter
ipsum,
non
pudeat?
Eiusdem
notae
sunt
gloriolae,
quas
subiungit
de
stipendio,
de
honorifica
Lausannam
deductione,
de
aedium
elegantia
et
hortorum.
De
his
dicere
supersedeo,
quia
facile
patior
ut
se
deridendum
omnibus
propinet.
Narrat
postea
qualiter
Lausannam
accitus
fuerit.
His,
inquit,
atque
aliis
argumentis
Bernatibus
gratior
effectus,
soluta
synodo,
priusquam
abirem,
honorifice
rogatus
sum,
mihine
sederet
in
animo
Lausannae
verbi
ministerium
suscipere.
At-
20
|