52:306 earum liberos. Nec obstat quod verbum d i s c a n t est plurale, quum de vidua loquutus sit Paulus in numero singulari. Numeri enim mutatio satis usitata est in oratione indefinita, hoc est ubi de toto genere, non de individuo tractatur. Qui de viduis accipiunt, hunc putant esse sensum: discant pia familiae administratione beneficium educationis, quod a maioribus acceperunt, erga minores rependere. Ita Chrysostomus et alii quidam. Simplicius tamen aliis videtur de liberis et nepotibus accipere. Matrem itaque eorum iudicio, aut aviam, materiam esse docet in qua exerceant suam pietatem. Nihil enim magis est naturale quam avxtTceXapyia: quare minime aequum est eam ab ecclesia impediri. Prius ergo quam oneretur ecclesia, faciant illi suum officium. Hactenus retuli quid alii sentiant. Velim tamen lectores expendere an non aptior sit hoc modo cohaerentia: Discant1) pie se domi gerere: quasi diceret hoc utile fore rudimentum quo se ad cultum Dei assuefaciant^ si domi erga suos piis officiis fungantur. Natura enim praecipit ut parentes nostros secundum Deum colamus: ut haec secundaria pietas ad primam nos deducat. Quia autem religionis praetextu ipsa naturae iura violari cernebat Paulus: ut hoc vitium corrigeret, domestico tyrocinio exerceri iussit viduas ad Deum colendum. Porro verbum eoaepecv active omnes fere accipiunt, quia sequitur accusativus. Verum illa ratio cogit, quia Graecis familiare est, subaudire praepositionem. Et apte contextui quadrat haec expositio,2) ut pietatem humanam colendo se in Dei cultu exerceant: ne stulta et nugatoria devotio (ut loquuntur) eas humanitatis sensu exuat Porro viduae mutuam vicem suis maioribus rependere discunt, sobolem ab illis progenitam educando. Hoc enim acceptum. Monstrum esse fatentur omnes, si quis ingratum se maioribus praebeat. Id enim dictat sensus naturae. Nec modo ingenita est omnibus haec persuasio, secundum pietatis gradum esse erga parentes: sed ipsae quoque ciconiae gratitudinem suo exemplo nos docent. Unde et nomen avitTieXapYLa. Verum Paulus, eo non contentus, idem a Deo sancitum esse pronuntiat: ac si diceret, Non est quod putet quispiam id natum esse ex hominum opinione: sed Deus ita ordinavit. 5. Porro quae vere vidua est ac desolata, sperat in Deo, et perseverat in orationibus et obsecrationibus noctu et die. 6. Quae autem in delitiis versatur, vivens mortua est 7. Et haec praecipe, ut in'reprehensibiles sint. 8. Quod si quis suis, et maxime familiaribus non providet, fidem abnegavit et est infideli deterior. *) ista translatio: doceant pie se domi gerere. Nam p,avfrdcvsiv utrumque significat: docere et discere. 2) Doceant matronae liberos aut nepotes pietatem erga familiam exercere, et mutuam vicem rependere maioribus. 20