49:306 cunque fidem sibi haberi, vel audientiam doctrinae suae fieri postulat. Nam quum his rationibus nitatur Paulus ad autoritatem sibi vindicandam, plus quam impudenter fecerit qui sine his aliquid esse volet. Sed notandum est, non satis esse, si quis tam vocationis titulum quam suam in exercendo officio fidelitatem obtendat, nisi utrumque re ipsa probet. Nam saepe contingit ut nulli fastuosius titulis superbiant quam qui veritate sunt destituti: quemadmodum olim alto supercilio pseudoprophetae se a Domino missos gloriabantur. Et hodie quid aliud crepant Romanenses quam Dei ordinationem et sacrosanctam successionem ab ipsis usque apostolis? sed postea apparet, inanes esse earum rerum quibus insolescunt. Hic ergo non iactantia, sed veritas quaeritur. Quum autem commune sit bonis ac malis nomen sibi assumere: ad examen veniendum est, ut discamus quisnam vere aut falso apostolum se appellet. Vocationem Pauli testatam fecit Deus pluribus oraculis, et miraculis deinde eam confirmavit. Fides inde aestimanda fuit, si puram Christi doctrinam annuntiabat. Caeterum de duplici vocatione, Dei nempe et ecclesiae, vide Institutionem nostram. Apostolus. Tametsi ex etymo nomen hoc generalem habet significatum, et interdum etiam generaliter accipitur pro quibuslibet ministris: peculiaris tamen appellatio competit iis qui Domini mandato ad evangelium toto orbe promulgandum ordinati erant. Referebat autem eo numero Paulum censeri ob duas causas: tum quia multo plus illis deferebatur quam aliis evangelii ministris, tum quia soli proprie hanc potestatem habebant, ut omnes .ecclesias instituerent. Per voluntatem Dei. Quum libenter soleat apostolus acceptum referre Deo quidquid usquam est boni : id tamen praecipue facit m suo apostolatu, quo a se omnem arrogantiae suspicionem avertat. Et sane ut gratuita est vocatio ad salutem, ita etiam ad munus apostolicum gratuitam esse docet Christus his verbis: Non vos me elegistis, sed ego elegi vos (Iohan. 15, 16). Simul tamen tacite innuit Paulus, contra Dei ordinationem pugnare omnes qui suum apostolatum subvertere conantur, vel eum quoquomodo oppugnant. Neque enim Paulus frustra hic honoris titulis se iactat, sed data opera suum