25:306 8. Et ex filiis Phallu. Inseritur quae in nobili familia acciderat concisio, vel ad commendationem gratiae Dei, quod accepta tanta iactura, nihilominus populosa fuerit tribus Ruben: vel ad causam diminutionis notandam: quia alioqui absurdum videri poterat, alias tribus eam multitudinem superare, cuius tamen autor et pater erat primogenitus Iacob. Ubi vero deletos cum suis fuisse commemorat duos filios Eliab, breviter attingit clementiam Dei erga filios Core, quibus pepercit. Et certe hoc non vulgare fuit misericordiae specimen, non modo eas a clade servare immunes, sed ex radice maledicta surculos postea excitare, in quibus fulgerent spirituales eius divitiae in communem ecclesiae usum. Scimus enim quam tLonorifica saepius fiat mentio eius familiae. Et probabile est, quosdam fuisse Psalmorum autores: atque ita spiritu prophetico donatos, quum nemo tunc forte ex sacerdotibus tali dono polleret. Haec est profunda in variis et inaequalibus Dei iudiciis abyssus, quam sobria humilitate revereri convenit. Interea una voce subindicat Moses cur iterum eandem recitet historiam: quia debuit formidabile genus mortis trahi in perpetuum exemplum D3 enim, quod proprie Hebraeis est signum aut vexillum, saepe pro portento capitur quod in admirationem capit sensus hominum, et simul animos metu percellit. 19. Filii Iuda. Quum tam numerosa fuerit tribus Iuda, gratiae Dei magnitudinem hac circumstantia amplificat Moses, quod ex tribus filiis quos genuerat, duo perierint in terra Chanaan, qua orbitate videri poterat damnatus perpetuae sterilitatis. Cumulus vero incomparabilis misericordiae accessit, dum filii duo ex pudenda origine, et incesto coitu nati, in tantum populum excreverunt. 28. Filii Ioseph. Notanda est comparatio inter duas tribus ex uno capite progenitas. Quod unius tantum filii pater fuit Manasse : ita tunc praeludio quodam comprobatum fuit vaticinium Iacob, dum pronunciaverat primogenitum fratre suo Ephraim qui minor natu erat, minorem fore. Interea tamen longe lateque diffusa fuit Dei benedictio ad genus ipsius propagandum, ut tribum Ruben numero superaverint. Porro quum noXmBxvia qua praestabant posteri Ephraim, quaedam esset foecunditatis imago: excellentia tamen et dignitas de qua vaticinatus fuerat Iacob, in longum tempus dilata fuit: quia in hoc censu tertia circiter parte inferior fuit tribus Ephraim, cui tamen promissa fuerat maior copia. Quamvis ergo non frustra loquutus esset Deus, rei exhibitio non statim apparuit. In tribu Dan sese exseruit incredibilis virtus. Contemptibilis erat inter fratres: quanquam iam gradus imperii concessus fuerat his verbis : Dan iudicabit populum suum : id tamen pronunciabat Iacob tanquam incredibile. Unum duntaxat filium genuisse dicitur: 20