55:305 305 CAPUT I. 306 illum colit, etiamsi in multis delinquat, gematque sub carnis onere, in luce ambulare censetur: quia rectam viam tenet. Sola igitur est conscientiae integritas, quae lucem a tenebris discernit. M sanguis Iesu Christi. Postquam docuit quale sit nostrae cum Deo unitatis vinculum, fructum quoque inde manantem demonstrat: nempe quod tunc gratuito nobis remittuntur peccata. Haec autem est illa beatitudo, quam David psalmo tricesimosecundo describit: ut sciamus nos esse miserrimos, donec spiritu Dei regeniti puro corde illi serviamus. Quid enim miserius homine fingi potest, quem Deus odio et abominationi habet, cuius capiti simul cum ira Dei incumbit mors aeterna? Insignis est hic locus, ex quo primum discimus, tunc ad nos proprie pertinere expiationem Christi morte partam, quum iustitiam recto cordis affectu colimus. Neque enim redemptor est Christus, nisi iis qui ab iniquitate conversi, novam vitam instituunt. Quare si Deum cupimus habere propitium, ue peccatis ignoscat, non debemus ipsi nobis ignoscere. Denique a poenitentia non potest avelli peccatorum remissio, nec pax cum Deo potest esse conscientiis, ubi non regnat Dei timor. Docet secundo hic locus, gratuitam peccatorum veniam non semel tantum nobis dari, sed hoc beneficium perpetuo in ecclesia residere, et quotidie offerri fidelibus. Nam apostolus hic alloquitur fideles: ut certe nemo unquam fuit, nec futurus est qui possit aliter placere Deo, quum omnes sint reatus obstricti apud Deum. Qualecunque enim in nobis sit recte agendi studium, semper claudicando ad Deum tendimus. Porro quidquid dimidium est, laudem apud Deum non meretur. Interea novis subinde peccatis, quantum in nobis est, abdicamus nos a T)ei gratia: ita fit ut quotidiana peccatorum remissione opus habeant sancti omnes, quia haec sola in Dei familia nos retinet. Quum dicit ab omni peccato, significat multis nominibus coram Deo nos esse reos : ut certe nemo est qui non pluribus vitiis laboret: caeterum piis ac Deum timentibus nulla peccata obstare docet quominus Deo placeant. Modum etiam impetrandae veniae, et purgationis causam demonstrat: nempe quia peccata nostra Christus sanguine suo expiavit. Sed pios omnes indubie huius purgationis fore participes affirmat. Haec tota pars doctrinae impie corrupta fuit a sophistis: gratuitam enim peccatorum veniam nobis tantum in baptismo dari fingunt. Illic solum Christi sanguinem valere fatentur: sed a baptismo non aliter nos Deo reconciliari tradunt quam per satisfactiones. Relinquunt et hic quidem sanguini Christi partem aliquam : sed quum operibus vel ex minima parte laudem assignant, munus expiandi peccata Deumque placandi prorsus evertunt, quod hic dicit Iohannes. Nunquam enim haec inter se convenient, mundari nos Christi san- Calvini opera. Vol LV.