5:305 DE SACERDOTIO PAPALI ABIICIENDO. purgatorii flamma, calere hac parte culina vestra non potest: quo exstincta, tantundem remittatur oportet. Nam hominum quidem oculis praestigias, quibus ludificentur, offundere promptum est: ad Dei autem tribunal ubi causa vestra vocata fuerit, quemadmodum certe olim vocabitur, solo furti praedaeque titulo praetexta corruet. Quae autem donariorum et anathematum nomine templis oblata in crumenas vestras recidunt (quod tertium fecimus vestrarum opum genus) sic anathemate referta sunt omnia, ut ad ipsum contactum vos non exhorrescere valde mirer. Quibus idolis, quanta cum Dei contumelia, qua superstitione offerantur, vobis clam non est. Quo tamen haec quasi vobis dicata devoretis, vos talium sacrorum mystas et antistites profiteri nihil pudet. O Roma (ut uno verbo Radicem Omnium Malorum Avaritiam 1) complectar) quot alioqui non male nata ingenia corrumpis, pessima tua educatione corrupta magis ac magis nequitia depravas, ita depravata perdis? Tantane caecitate percussos esse homines, ut quum e manibus offerentium suscipiant consecrata idolis donaria, quae talium superstitionum antistitibus sint destinata, tota idololatriae participatione illigari se non cogitent? Si tantus Domini furor in Israelitas exarsit, ob clanculariam anathematis expilationem (Ios. 7, 1 ss.): quam impunitatem exspectant, qui ad deglutiendas exsecrationis plenas oblationes, idolorum sacrificiis praeesse non verentur? Sequuntur iam exactiones, quae iura spiritualia vobis autoribus censentur : quae ab oblationibus voluntariis eo differunt, quod illis quidem fraudulente populus circumscribitur, his autem hostiliter vexatur. Ac tui [pag. 73] quidem ordinis homines, quorum latrociniis patet latior campus, opimiores praedas agunt. Sic enim inter suos distinxit romanus archipirata, ut quo quisque gradu propius ad eum accedit, eo licentius praedetur. Aeque tamen immaniter depopulantur alii omnes, quod suae rapacitati putant attributum. Itaque obsignator ille rapinarum tuarum annulus, copiosiore multo praeda quotannis te onerat, quam minutum aliquem paroecum sua in corradendo converrendoque strenuitas: nihilo tamen minus dirae ac sanguinariae sunt illius vexationes, quibus plebem ille suam pro suo modo exercet ac fatigat. Porro quantum quisque accipit, tanto se peculatu obligat. O nunquam satis detestatas opes, quamlibet insana hodie multorum cupiditate (quae est saeculi nostri perversitas) furiose expetantur, in quibus nummus nullus 1) Sola editio princeps hic Utens uncialibus utitur, scilicet acrostichidis ludo (ROMA) adversarios acrius lacessitum. I>t quo ipsum autorem cogitasse eo magis probabile est, quod ipsa sententia verbo tenus ex 1 Tim. 6, 10 desumpta etiam antea et ab aliis in eundem finem usurpata fuerat Vide OU' vetant versionem gallicam S. S. ad Apoc. 14, 8. Calvini opera. Vol. V.