25:305 305 REDITUS AD HISTORIAM. 306 quisquam, nisi Caleb filius Iephuneh, et Iosue filius Nun. 1. Et fuit post plagam. Secundum hunc censum a Mose actum esse legimus, ex capite tamen 38. Exodi colligere promptum est, fuisse ordine tertium saltem. Quanquam magis probabile est, vel quotannis, vel statis temporibus nomen dedisse qui ad annos viginti pervenerant. Atqui numerus populi inde colligi non poterat, nisi fieret mortuorum comparatio: hoc quidem extra controversiam est ter fuisse censos in deserto qui in viros adoleverant. Et id elicitur ex contextu: quia quarto versu dicitur, hanc recognitionem esse factam sicuti praeceperat Deus Mosi, et filiis Israel qui egressi fuerant ex Aegypto. Unde apparet, non tantum morem ab initio receptum instar regulae sequutos esse, sed populum rursus censeri, sicuti prius in deserto Sinai census fuerat. Unde iterum probabilis coniectura ducitur, nullum, a quo tempore illinc egressi fuerant, intermedium fuisse exemplum simile. Illic enim refert Moses, quot talenta confecta fuerint ex tributo populi, et capita numerat, sexies centum millia cum quinquaginta et quingentis. Atqui postea subiicit, quum castra moverent e monte Sinai, censum ex Dei mandato actum esse : sed hanc rem (de qua alibi dictum fuit) levius praetereo. Nunc videndum est quo consilio censeri voluerit Deus populum suum antequam in possessionem terrae promissae eum induceret. Intra annos quadraginta tota militaris aetas perierat: multi immatura morte abrepti fuerant: imo una clades nuper absumpserat viginti quatuor millia: quis non putasset quarta fere parte imminutum esse populum? Quod ergo repetitur quae ante fuerat multitudo, pro singulari miraculo ducendum. Fuit hoc memorabile documentum irae Dei, ex sexcentis et tribus millibus nullum manere superstitem praeter duos: sed continua sobole ita renovari populum, ut post exactum tempus, aequarent posteri numerum priorem, inaestimabilis Dei gratiae opus fuit. Ita in illo formidabili iudicio, quo sceleratum populum ultus est Deus, resplenduit promissionis eius veritas. Dictum fuerat Abrahae: Multiplicabo semen tuum, ut stellas coeli et arenam maris: hanc benedictionem minime obscurari decuit quo tempore altera pars promissionis implenda erat: Semini tuo dabo terram hanc. Ergo poenis ita assuefactus fuit populus ad Deum timendum, ut paterni favoris gustum non amitteret. Et Deus iudicia sua sic temperat erga ecclesiam, ut in media indignatione semper misericordiae recordetur, quemadmodum dicit Habacuc (3, 2). Haec ratio est, ut numeratus populus fuerit statim post plagam inflictam, quo magis conspicuum esset, mirabiliter a Deo fuisse provisum ne qua post recentem tot hominum interitum appareret diminutio. Calvini opera. Vol. XXV.