20:305 305 1564 MAI. 306 hactenus omnes impios eorum conatus Dominus elusit et repressit. Hoc enim solum proficiunt quod, quo magis conantur ecclesiam evertere, eo subinde maiora accipit incrementa. Magnis iam molestiis et sumptibus nostri gravati sunt, sed nulli sunt labores, nullae impensae, quae a coepto revocare queant. Relictis papistarum templis cogimur nostris sumptibus alia nobis exstruere ad celebrandos nostros conventus.2) Magnam videmus omnium alacritatem. Summi, infimi, omnes quod possunt conferunt, sicuti Israelitae quum exstruendum esset tabernaculum. Regis adventum interea in urbem exspectamus 3) maxima comitatum nobilitate. Magnus futurus est hominum undique concursus. Adventurus est et Sabaudiae dux 4) et multi coniurati evangelii hostes. Adversarii hunc nobis praesagiunt adventum exitialem, in quo extremam suam spem habent repositam. Sed Dominus solo flatu ridens eorum consilia dissipabit. Quotidie literas accipio de ecclesiarum incrementis et felici evangelii successu in toto hoc regno. Et quod maximum est, magna est omnium ecclesiarum et doctrinae et disciplinae et animorum consensio et coniunctio. Nullis sectis distractae sunt, Dei beneficio. Undique ministri quaeruntur, quorum magna laboramus penuria. Nam funestum hoc bellum multos insignes Christi servos nobis abstulit et absorpsit. Sed quid te tam multis longius detineo? Etenim tabellarius mihi apud te esse poterit vice prolixissimae epistolae. Novit enim optime quis sit non solum huius ecclesiae sed et totius huius regni status, et quae sint utrarumque partium studia. Salutant te reverenter collegae et symmystae omnes, qui se et totam ecclesiam tuis precibus commendant. Dominus Iesus sancto tuo ministerio perpetuo magis ac magis benedicat et sanctis tuis laboribus. Vale, vir eximie, optime ac diutissime. Lugduni 10. Maii 1564. Tui amantissimus ac tibi deditissimus Petrus Viretus. 2) Edicto pacificationis d. 19. Mart 1562 dato iussi fuerunt protestantes pontificiis templa reddere quibus ipsi potiti erant. In urbibus vero ubi ante Nonas Martias sacra sua celebraverat, %bi etiam in posterum uno vel altero loco eadem continuare iis permissum fuit, eas. gr. Lugduni. (Hist eccl. III. 243. N. 3974, not 4.) 3) Lugduni appulit Idib. Iuniis cf. Sarron in Mem. de Conde II. 202. Idem haec tradit : Les Huguenotz pour empescher que le Roy n'allast a Lyon avoient appostez gens pour empoisonner les potaiges aux hostelleries afin que Fon dict que la peste y estoit (!) Pestis tamen revera in iis regionibus grassabatur et quidem in ipsa aula unus et alter ab ea correptus est. 4) Vide N. 4098. Adfuit demum quum rex in comitatu Boussillon esset