1:305 A 17; B 15; C 15.] CAP. II. DE COGNITIONE HOMINIS. CAPUT SECUNDUM. DE COGNITIONE HOMINIS, ET LIBERO ARBITRIO. 1) Ubi de peccato originali, de naturali hominis corruptione, de liberi arbitrii impotentia: item de gratia regenerationis, et auxilio spiritus sancti disputatur. 1. Non sine causa veteri proverbio tantopere homini commendata semper fuit cognitio sui ipsius; nam si turpe ignorare ducitur quaecunque ad humanae vitae rationem pertinent, multo vero foedior ignorantia nostri est: qua fit ut in capiendo de re qualibet necessaria consilio misere hallucinemur atque adeo caecutiamus. Verum quo utilior est praeceptio, eo diligentius videndum est nobis ne ipsa praepostere abutamur, quod philosophis quibusdam videmus accidisse. Illi enim, dum hominem hortantur ut se ipsum noverit, finem simul proponunt, ne dignitatem excellentiamque suam nesciat, neque aliud ipsum in se contemplari volunt, quam unde inani fiducia intumescat et superbia infletur. 2. Nobis autem longe aliud quaerendum in excutiendis nobis praescribit Dei veritas: nempe talem exigit notitiam, quae nos et ab omni propriae facultatis confidentia procul avocet, et omni gloriandi materia destitutos ad submissionem adducat. Quam regulam tenere convenit, si ad rectam et sapiendi et agendi metam pertingere libet. Neque me latet quanto plausibilior sit illa sententia, quae ad recognoscenda nostra bona potius nos invitat, quam ad pauperiem, ignominiam, turpitudinem, imbecillitatem inspiciendam. Siquidem nihil est quod magis appetat humanum ingenium, quam blanditiis demulceri; atque ideo, ubi dotes suas magnifieri audit, in hanc partem nimia credulitate propendet. Quo minus mirum est hic adeo perniciose fuisse a maxima hominum parte aberratum. Nam quum sit ingenitus universis mortalibus plusquam caecus sui amor, libentissime sibi persuadent nihil inesse sibi quod merito debeat esse odiosum. Ita, sine alieno patrocinio, vanissima haec opinio fidem passim obtinet: hominem sibi abunde sufficere ad bene beateque vivendum. Quod si qui modestius sentire volunt, utcunque aliquid Deo concedant, ne sibi arrogare omnia videantur, sic tamen partiuntur, ut potissima et gloriae et fiduciae materia semper apud se resideat. 3. Iam si accedit oratio, quae sponte prurientem in hominis medullis superbiam suis illecebris titillet, nihil est quod magis arrideat. Proinde ut unusquisque humanae naturae praestantiam benignis- 1) Et libero arbitrio. Haec absunt inde ab a. 1543 et pro iis longior additur formula. Calvini opera. Vol. I.