52:304 ut plurimum non multa ostentatione pollet doctrina quae solide aedificat, quid utile sit spectandum admonet Paulus: ac si diceret: Pascat homines gloriae cupidos sua ambitio, sibi in argutiis applaudant : tibi satis sit in tuam et populi salutem incumbere. Pertinet autem admonitio ad totum ecclesiae corpus, ne fastidio sit simplicitas quae et animas vivificat, et suam illis sanitatem fovet. Nec absurdum videri debet quod Timotheo has partes assignat salvandae ecclesiae. Nam certe quidquid Deo acquiritur, salvum est. Praedicatione autem evangelii colligimur ad Christum. Et sicuti pastoris infidelitas aut negligentia ecclesiae est exitialis: ita merito fidei et diligentiae adscribitur salutis causa. Solus quidem Deus salvat, cuius gloriae ne minimam quidem portionem ad homines transferri fas est. Sed nihil gloriae suae Deus derogat, quum ad salutem administrandam utitur hominum opera. Dei ergo solius beneficium est salus nostra, quia et ab ipso solo est, et sola eius virtute peragitur: ideoque illi tanquam unico autori ferenda est accepta. Sed non excluditur propterea hominum ministerium, nec id totum obstat quin salutare sit regimen illud quo constare ecclesiae integritatem alibi Paulus docet ad Ephesios capite 4, l l . Quin etiam et hoc quoque in solidum Dei est opus: quia et ipse est qui format bonos pastores, et agit suo spiritu : et eorum labori, ne irritus sit, benedicit. Quod si suis auditoribus saluti est bonus pastor, sciant mali et ignavi, eorum quibus praesunt imputandum sibi esse exitium. Nam sicuti gregris salus pastoris est corona: ita quidquid perierit, ab ignavis pastoribus reposcetur. S e r v a r e autem se pastor dicitur, quum fideliter munus sibi iniunctum exsequendo vocationi suae servit. Non modo quia horrendam illam ultionem effugit (quam Dominus per Ezechielem 33, 8 minatur, Sanguinem de manu tua reposcam), sed quia illud usitatum est, salutem suam fideles peragere, quum in cursu salutis suae pergunt, de qua loquutione diximus in secundum caput ad Philippenses (2, 12). CAPUT V. 1. Seniorem ne aspere obiurges, sed hortare ut patrem, iuniores ut fratres: 2. mulieres natu gr andiores, ut matres: iuniores, ut sorores, cum omni castitate. 3. Viduas honora, quae vere sunt viduae. 4. Porro siqua vidua liberos aut nepotes habet, discant primum erga propriam domum pietatem colere et mutuum rependere progenitoribus, hoc enim bonum et acceptum est coram Deo. 1. Seniorem ne aspere. Nunc lenitatem et moderationem Timotheo commendat in corrigendis vi-