49:304 piae succurrant. Fame tum premebantur, saeviebant in eos impii: hoc munus iniunxerant apostoli Paulo, ut gentium ecclesias ad ferendum illis subsidium incitaret. Iubet ergo eos repositum habere quidquid erogare in animo habuerint, ut statim Ierosolymam perferatur. Demum epistolam amica exhortatione et gratulationibus claudit. Hinc colligere licet quod principio dixi, refertam esse epistolam utilissima doctrina: quia varias de multis praeclaris locis disputationes contineat.