20:304 secundum hominem iam plane desperavimus. Vivit tamen et ita quidem ut qui nobis olim integrae vitae, nunc fortis et vere christiani obitus singulare exemplum in sese praebeat. Ego vero miser quid agam in quem tanta moles inclinat? Obsecro te, mi pater, commenda me Domino, si unquam alias, una cum collegis omnibus ut ipse gubernaculum arripiat et vere divina sua virtute nos in tempore fulciat. Plura de hoc argumento prae moerore non possum. Genevae 4. Maii. Tuus Beza. 4106. VIRETUS BLAURERO. Status Galliae quoad religionem ambiguus pessima quaeque minitantibus evangelii purioris hostibus: attamen huius progressus indies laetiores. Ipse tamen se muneri iam imparem sentit. (Ex autographo Cod. Sangall. 38 Epp. IX. p. 155. . Exemplaria recentiora reperies in Bibi. civica. Turic. F. 43, olim Epp. VIII. fol. 792 et ap. Simlerum Vol. 109.) Clarissimo viro ac singulari eruditione et pietate ornatissimo D. Ambrosio Blaurero insigni Christi ministro et patri plurimum venerando. S. Tam iucundae mihi et suaves tuae fuerunt literae,l) vir praestantissime ac pater plurimum venerando, quam plenae eximiae pietatis et singularis tuae erga me benevolentiae. Hoc unum mihi tantum dolet quod praeclaris laudibus, quibus me immeritum ornas, tuaeque exspectationi respondere non possim. Quamobrem te oro atque obsecro ut, qua es pietate, tuis me precibus, ut facis, assidue Domino commendes, quibus me non mediocriter adiutum iri confido in hac tam gravi quam nunc sustineo provincia, cui nimium sum impar. Mihi enim persona imposita est quae longe firmiores et corporis et animi vires postulat. Praesto equidem quod possum. Quantum aliis satisfaciam nescio: certe mihi non satisfacio. Multos habemus hostes et dolis et potentia armatos, qui quoad possunt piis nostris studiis et conatibus se opponunt, ut evangelii cursum, si penitus impedire non valeant, saltem quibuscunque poterunt modis remorentur. Sed 4106.1) deperditae.