1:304
[A
15;
B
13;
C
13.
petito,
praedicari
;
deinde
commemorari
eius
virtutes,
quibus
nobis
describitur,
non
quis
sit
apud
se,
sed
qualis
erga
nos,
ut
ista
eius
agnitio
vivo
magis
sensu,
quam
vacua
et
meteorica
speculatione
constet.
Virtutes
porro
easdem
hic
enumerari
audimus,
quas
notabamus
in
coelo
et
terra
relucere:
clementiam,
bonitatem,
misericordiam,
iustitiam,
iudicium,
veritatem.
Nam
virtus
et
potentia,
sub
titulo
Elohim
continetur.
Iisdem
etiam
epithetis
illum
insigniunt
prophetae,
quum
ad
plenum
volunt
sanctum
eius
nomen
illustrare.
Ne
multa
congerere
cogamur,
in
praesentia
nobis
Psalmus
unus
sufficiat
(Ps.
145)
in
quo
tam
exacte
summa
omnium
eius
virtutum
recensetur,
ut
nihil
omissum
videri
queat.
Et
nihil
tamen
illic
ponitur,
quod
non
liceat
in
creaturis
contemplari.
Adeo
talem
sentimus,
experientia
magistra,
Deum,
qualem
se
verbo
declarat.
Apud
Ieremiam
(9,
23),
ubi
pronuntiat,
qualis
agnosci
a
nobis
velit,
descriptionem
proponit
non
ita
plenam,
sed
eodem
semper
recidentem.
Qui
gloriatur,
inquit,
in
hoc
glorietur,
quod
me
noverit
Dominum,
qui
facio
misericordiam,
iudicium
et
iustitiam
in
terra.
Tria
certe
haec
apprime
nobis
cognitu
sunt
necessaria.
Misericordia,
qua
sola
consistit
nostra
omnium
salus;
iudicium,
quod
in
flagitiosos
quotidie
exercetur
et
gravius
etiam
eos
manet
in
aeternum
exitium;
iustitia,
qua
conservantur
fideles
et
benignissime
foventur.
Quibus
comprehensis,
te
abunde
habere
vaticinium
testatur,
quo
possis
in
Deo
gloriari.
Neque
tamen
ita
omittuntur
aut
veritas
eius,
aut
potentia,
aut
sanctitas,
aut
bonitas.
Quomodo
enim
constaret,
quae
hic
requiritur,
iustitiae,
misericordiae,
iudicii
eius
scientia,
nisi
veritate
eius
inflexibili
niteretur?
Et
quomodo
crederetur
terram
iudicio
et
iustitia
moderari,
nisi
intellecta
eius
virtute?
Unde
autem,
nisi
ex
bonitate,
misericordia?
Si
denique
viae
omnes
eius
sunt
misericordia,
iudicium,
iustitia,
in
illis
quoque
et
sanctitas
conspicua
est.
Porro
non
in
alium
scopum
destinatur,
quae
in
scripturis
nobis
proponitur
Dei
notitia,
quam
quae
in
creaturis
impressa
nitet.
Nempe
ad
Dei
timorem
primum,
deinde
ad
fiduciam
nos
invitat:
quo
scilicet
et
perfecta
vitae
innocentia
et
non
simulata
obedientia
colere
illum
discamus;
tum
ab
eius
bonitate
toti
dependere.
Verum,
quia
se
Dominus
propinquiore
intuitu
contemplandum
non
exhibet,
quam
in
facie
Christi
sui,
quae
ipsa
fidei
tantum
oculis
conspicitur:
quod
de
notitia
Dei
dicendum
restat,
in
eum
locum
melius
differetur,
quo
tractabitur
fidei
intelligentia.
|