7:303 303 ADVERSUS P. CAROLI 304 nunquam cessabo a signaculo crucis; et eodem momento plus centies manum in crucem torsit. Quum omnibus mirum esset unde tanta intemperies, rogavit unus qua in re lacessitus esset a Vireto. Quid me rogas, inquit, quasi de re dubia? Ego enim vixdum pedem in templum intuleram, quum audio ipsum in scortatores vociferari. Vident nunc lectores quam bene sibi conscius fuerit, qui simulac scortationis mentio facta erat, digito se putavit monstrari. Ego autem saepius de Vireto audivi, quum sancte assereret, [pag. 22] nunquam sibi tum Carolil) venisse in mentem, sed in genere modeste dixisse quantum locus et res postulabat. Haec tantum breviter attigi. Ab aliis consulto supersedeo, ne foetorem nimium commoveam: nisi quod uno verbo admoneo ut recordetur quo nomine pecuniam corrogaverit a primariae dignitatis hominibus ut eam solus ingurgitaret: atqui pauperibus eam rogabat, non sibi. Atque has fuisse primas offensionum causas inter ipsum et Farellum certo certius est: quod Farellus primo congressu illi adulari non sustinuerit, quod deinde liberius eum increpuerit de impudicitia, quod postremo hoc eius sacrilegium fortiter insectatus sit ut debebat, et longius detulit quam ut privatis eius rationibus expediret. Sequuta est disputatio, quae frigebat, quantum audivi, nisi eam calefecisset. Pauci enim aderant antagonistae, et illi non sat bene instructi. Prodit ergo Carolus in coenam 2) vel rogatus vel sua sponte. Nihil enim hoc moror. Exordium fecit a frivola quaestione: utrius naturae intuitu Christus dominium coeli et terrae haberet: nam si divinae, inquit, ergo illi non est datum ex quo carnem induit; si humanae, ergo iure haereditario devolutum filit ad matrem, ex quo Christus sine liberis decessit. Farellus ad obiecta illa respondit quantum satis erat. Verum ut ansam praecideret talibus ineptiis: Cur hic, inquit, sedemus? [pag. 23] an non ut palam fiat huic populo, doctrinam quam profitemur veram esse et ex verbo Dei sumptam, papistarum vero religionem impiam esse et plenam multis abominationibus. Eas igitur quaestiones excutiamus, de quibus nobis controversiam movent. Extra haec septa ne vagemur. Alioqui enim ludemus auditores qui suspensi definitionem aliquam de causis propositis exspectant. Non referam ordine quid actum sit postea aut dictum. Satis enim habeo, quum duo dicat Carolus in libello suo, in utroque eum mendacii palam convincere. Rogatum se fingit a Farelli sectatoribus, ne tam acris et vehemens esset in certamine, quia nonnullos in papistarum partes retraheret. Quis huius rei nobis testis erit? Nempe Carolus ipse, quem nuper in tot, tam 1) Sic. Intercidisse videtur aliquid. 2) scenam (?).