52:303 303 EPIST. PAULI AD TIMOTHEUM I 304 ficat, una cum ministerio necessariis etiam dotibus ornatum fuisse. Usitatum fuit ac solenne apostolis, ministros per impositionem manuum ordinare. Ac de hoc quidem ritu eiusque origine et significatione aliquid prius attigi : et reliqua ex Institutione petere licet. P r e s b y t e r i um qui hic collectivum nomen esse putant, pro collegio presbyterorum positum, recte sentiunt, meo iudicio. Tametsi omnibus expensis diversum sensum non male quadrare fateor, ut sit nomen officii. Caeremoniam pro ipso actu ordinationis posuit. Itaque sensus est, Timotheum, quum prophetarum voce ascitus fuit in ministerium, et deinde solenni ritu ordinatus, simul gratia spiritus sancti instructum fuisse ad functionem suam exsequendam. Unde colligimus non inanem fuisse ritum: quia consecrationem, quam homines impositione manuum figurabant, Deus spiritu suo implevit. 15. Haec cura Quo plus est difficultatis in fideli ecclesiae administratione, eo magis instare sibi debet pastor, nervosque omnes intendere: idque non ad exiguum modo tempus, sed perseveranter. Ergo admonet Paulus non esse locum oscitantiae vel remissioni: sed requiri summam diligentiam et assiduitatem. Quum addit, ut profectus tuus m a n i f e s t u s fiat, significat in hoc esse elaborandum ut per eius manum magis ac magis promoveatur ecclesiae aedificatio, atque dignum operae pretium exstet. Eat enim non unius diei opus: quare ad quotidianos progressus enitendum est. Alii referunt ad Timothei personam, ut in melius proficiat. Sed malo de ministerii effectu interpretari. In omnibus tam masculinum esse potest, quam neutrum. Ita duplex erit sensus: vel ut omnes perspiciant quae ex eius laboribus provenient incrementa: vel ut omni ex parte, aut modis omnibus (quod idem est) se ostendant. Atque hoc posterius magis quadrat 16. Attende Ubi ipsi. Duo sunt curanda bono pastori: ut docendo invigilet, ac se ipsum purum custodiat. Neque enim satis est si vitam suam componat ad omnem honestatem, sibique caveat ne quod edat malum exemplum: nisi assiduum quoque docendi studium adiungat sanctae vitae. Et parum valebit doctrina, si non respondeat vitae honestas et sanctitas. Non ergo abs re Paulus Timotheum incitat ut tam privatim sibi attendat, quam doctrinae in communem ecclesiae usum. Et rursus commendat illi constantiam, ne unquam defatigetur. Multa enim identidem accidunt quae possint nos abducere a recto cursu, nisi fixo pede fortiter stemus ad resistendum. Hoc si feceris. Hic non levis est stimulus ad excitandam pastorum sollicitudinem, quum audiunt suam et populi salutem in eo consistere, si muneri suo gnaviter et continenter incumbant. Quia autem