41:303 303 PRAELECTIONES 304 tionibus, et detrahunt autoritatem vaticinio. Quidam hic volunt per dies annos intelligi, ita efficiunt annos bis mille, et sexcentos. Iam usque ad Christi adventum effluxit tempus fere sexcentorum annorum. Restant igitur a Christo manifestato duo annorum millia, et putant praefixum esse hoc tempus usque ad finem mundi, sicuti lex duo annorum millia, aut circiter, viguit ex quo lata erat, donec accepit finem Christo exhibito. Volunt igitur illum esse sensum. Sed perperam separant dies mille ducentos et nonaginta et mille trecentos et trigintaquinque. Nam certum est pro eodem accipi annos mille ducentos et nonaginta, deinde mille trecentos et trigintaquinque, sed tamen cum aliqua exceptione. Perinde enim est ac si diceret angelus, Etiamsi dimidium illud temporis prorogetur, tamen fideles debere constanter perstare in spe liberationis. Nam adiungit fere duos menses, vel adiungit mensem unum, et dimidium, aut circiter. Per dimidium temporis diximus notari exitum, quemadmodum etiam Christus loquitur, Matth. 24: Nisi dies illi abbreviati fuissent, nulla caro fieret salva. Hic eodem sensu ponitur pro illa abbreviatione, ut ita loquar. Sed nunc adiungit angelus dies quadragintaquinque. Efficiunt autem sesquimensem, quasi diceret, Etiam si ultra sex menses Deus differat liberationem ecclesiae suae, tamen sitis bono et forti animo, et perstate in excubiis vestris. Tandem