20:303 303 EPISTOLAE 4104.4108 304 et assidue exspecto dum me anhelitus deficiat. Satis7) quod Christo vivo et morior, qui suis lucrum est in vita et in morte. 8) Iterum vale cum fratribus. .) 4105. BEZA BULLINGERO. Geneva undique periculis obsessa. Quae si perierit etiam de vicinorum libertate actum erit Interea de Calvini vita iam nulla spes reliqua. (Ex autographo Cod. Genev. 118, fol. 21.) Eximio Christi servo D. Henricho Bullingero patri mihi plurimum observando et Tigurinae ecclesiae vere fido pastori. Tiguri. . Sed nos hic interea, mi pater, quomodo hic exercemur? Certum est nos veluti scopum esse in quem nunc quidem diriguntur omnium hostium tela: et quo nisi sursum respiceremus? Et certe inde veniet nobis auxilium sive victuris, sive morituris. Nec vero ullum perturbationis aut metus signum hic animadverto. Calendis Maii in publicis promotionibus studiosos circiter mille ducentos privatae scholae numeravimus, publicae ad trecentos et quotidie augescit numerus, ut mihi verisimile sit Deum, sicut adhuc fecit mirabiliter porro in oculis Satanae, hunc suorum coetum conservaturum, etiamsi reliquus orbis adversum nos coniurarit. Quod si aliter acciderit vivemus tamen etiam mortui et certe huius urbis exitium, si contigerit, in vicinarum omnium regionum, quae nihil minus cogitant, ruinam et destructionem publicae libertatis redundabit. Longe magis nos torquent optimi nostri parentis et fidelis servi Dei perpetui dolores de cuius vita 7) satis est Edd. 8) et morte Edd. 9) Add. Genevae 2. Maii MDLXIIII. Edd. . Genevae Calend. Maii 1564. Tuus Calvinus P. . Genevae Maii 1564 P. tro eod* Bern. . Beza in Vita: Secunda Maii quum ex Farelli literis (deperdiiis) cognovisset (Viretus enim longius aberat) statuisse illum iam octuagenarium et valetudinarium senem iter ad se ingredi sic ei latine rescripsit: Vale ete. Venit tamen Genevam bonus ille senex et quum una inter se loquuti essent postridie Neocomum rediit. Caeterum his ultimis annis rariores fuerunt, aut saltem aetatem non tulerunt epistolae ad Farellum et Viretum et ab iis ad Calvinum datae.