49:302 tur, neque Iudaeis similem gloriandi materiam defuisse ostendit : nihil tamen illis hoc totum profuisse, quum suis bonis abuterentur; Postquam hac denuntiatione eos terruit, mox redit ad ipsam causam, quam prius exorsus erat: ac docet quam sit absurdum, participes esse mensae daemoniorum eos, qui coenae Domini communicant: foedam eniin et minime tolerandam pollutionem esse. Tandem concludit, sic attemperandas esse nostras omnes actiones, ne cui simus offendiculo. Capite undecimo, conventus publicos a quibusdam vitiosis institutis repurgat, quae christiano decoro et honestati parum congruebant: ac admonet quanta illic gravitas et moderatio servanda sit, ubi stamus in conspectu Dei et angelorum. Praecipue vero ob perversam coenae administrationem eos obiurgat. Modum autem corrigendi abusus, qui obrepserat, subiungit: eos scilicet ad primam Domini institutionem, tanquam ad unicam certam regulam et perpetuam rite agendi legem revocando. Quoniam autem spiritualibus donis abutebantur multi ad ambitionem: capite duodecimo disserit in quem finem a Deo conferantur, atque etiam quis rectus sit et purus eorum usus: nempe ut mutuum inter nos conferendo coalescamus in unum Christi corpus. Hanc doctrinam illustrat, adducta corporis humani similitudine: ubi, quum diversa sint membra et facultates variae, talis tamen est symmetria et communio, ut quod singulis membris datum est, in bonum corporis universi conferatur: caritatem ergo optimam esse moderatricem in hac re. Hoc vero argumentum capite decimotertio fusius prosequitur et magis illustrat. Summa autem huc redit : ad caritatem referri omnia debere. Qua occasione digreditur in eius laudes, ut eius studium melius commendet, atque ad ipsam colendam magis animet Corinthios. Capite decimoquarto magis specialiter exprimere incipit quid in usu donorum spiritualium peccaverint Corinthii. Et quia tantum apud eos valebat ostentatio: unam in omnibus aedificationem spectandam esse docet. Qua ratione prophetiam aliis omnibus praefert, quia sit utilior: quum pluris linguas aestimarent Corinthii, tantum propter inanem pompam. Ad haec praescribit rectum agendi ordinem, ac simul vitium illud reprehendit, quod linguis incognitis personabant sine fructu : et interea doctrina et exhortationes negligebantur, quae primas semper habere debent. Postea vetat ne publice doceant mulieres: quia sit indecorum. Capite decimoquinto invehitur in errorem valdo perniciosum, quem tametsi vulgo inter Corinthios grassatum fuisse non est credibile : quorundam tamen animos sic occupaverat, ut manifesto remedio opus foret. Videtur autem de industria distulisse ad finem epistolae huius rei mentionem : ne, si inde 22*