25:302 non steterat quominus scelesta impietate se pessumdaret populus Israel. EIUSDEM HISTORIAE REPETITIO. EX DEUT. CAP. IV. 3. Oculi vestri viderunt quae fecit Iehova propter Baal-Peor, omnem enim hominem qui perrexerat post Baal-Peor perdidit Iehova Deus tuus e medio tui. 4. Vos autem qui adhaesistis Iehovae Deo vestro vivitis universi hodie. 3. Oculi vestri. Certius testatur haec expositio, adeo conspicuum fuisse poenae exemplum, ut ne rudissimos quidem lateret: compellat enim Moses non qui pollerent iudicio, sed quoslibet e vulgo, qui tantum spectatores fuerant. Certe si obscurior fuisset Dei vindicta, non tam confidenter eos citasset testes: quo minus excusabilis fuit eorum socordia, si in re tam clara et probe cognita caecutirent. Porro quod eorum constantiam laudat, restringo ad actum praesentem: quia satis patet non continuo tenore eos adhaesisse Deo. Sensus est, in illa Dei ultione manifestum fuisse discrimen, ut mors impiae multitudinis apud superstites assereret purum eius cultum. NUMER. CAP. XXVI. 1. Et fuit, post plagam loquutus est Iehova ad Mosen et Eleazar filium Aharon sacerdotis, dicendo: 2. Tollite summam universae congregationis filiorum Israel, a filio viginti annorum, et supra, per domum patrum suorum, omnium egredientium ad bellum in Israele. 3. Itaque loquutus est Moses et Eleazar sacerdos cum illis in campestribus Moab, iuxta Iordanem Iericho, dicendo: 4. Numerate universam congregationem filiorum Israel, a filio viginti annorum et supra: quemadmodum praeceperat Iehova Mosi et filiis Israel qui egressi erant e terra Aegypti. 5. Reuben fuit primogenitus Israelis, filii Reuben fuerunt aliquot : de Henoc fuit familia Henochitarum: de Phallu familia Phalluitarum. 6. De Hesron, familia Hesronitarum: de Charmi familia Charmitarum. 7. Istae sunt familiae Reubenitarum: et fuerunt numerati eorum tria et quadraginta millia septingenti et triginta. 8. Et ex filiis Phallu Eliab. 9. Filii autem Eliab, Nebuel, Dathan et Abiron: isti sunt Dathan et Abiron maiores synagogae qui rixati sunt contra Mosen et