15:302 (Ex autographo Cod. Paris. Dupuy 102, fol. 88. Lectio passim dubia.) Quam praestantissimo Christi servo Ioanni Calvino pastori ecclesiae Genevensis et ob insignem pietatem et veritatis eximiam doctrinam ab impuris canibus oblique impeti to, ita recte et reverenter a piis omnibus excepto et dilecto. G-enevae. B. Blanrerus nondum remisit Defensionem consensus sed vult transscribere ut literis indicavit, quas nd te mitto ut videas quid pius vir sentiat de opere. Et sane ego si sperassem tamdiu exemplar apud eum futurum, paulo cunctantius legissent, ubi quam citissime percurri, partim raptus amore eorum quae dicuntur, quae me quam avidissime cogebant legere, partim quod eo ipso die volebam Blaurero reddi ut videret, iamque meridies praeterierat. Relictus est affectus mirus ex lectione. Ago gratias Domino quod te ita utatur: utinam possem idem super collega, qui nimis sibi placet in eo in quo mihi displicet. Mirum quod sapere non possit. Nostrum nemo quod cupit probavit. Recte fecit quod non praetexent fratrum nomen. Formula consensus, quam oportebat pridem edi, tamdiu latuit et aegre in lucem venit, et Defensio quae legi ab omnibus deberet, adhuc premitur no prodeat, et tibi exspectandi sunt aliorum calculi, et ea quae latere debebant et potioribus cedere, tantum non erumpunt invitis sanioribus consiliis. Probe tenes ingenia eorum quibuscum agendum est. Verum* supra omnes difficultates est eluctandum. Is qui dedit supra spem, ut tandem consensionis ratio haberetur, efficiet ut quod superest absolvatur, quum sit Domini opus. Non tantum quid velint aut refugiant mortales attendendum, quam quid possit Dominus. Instemus precibus et fratres hortemur: non frustra id fiet. Quando iudicaveris expedire ut agam cum Tigurinis indicato: agam quod iusseris, non ut par esset sed ut dederit Dominus. Multum placet fratrum1) Bernam petiisse. Si non verbis facta respondent tamen prodest indicasse quibus oportet, nec audebunt perditi tam libere pios lacessere. Tuum erit interea gaudere quod ista ob Christum feras, quodque tam gravis Satanae sis ac suis. Multo enim latius2) tibi est et bonis omnibus, male audire a malis quam ab eis probari, nemo enim Christi servus bene audivit apud improbos. Sentient miseri in quem insurgant. Moses magos habuit adversarios, Biliamum, et quid non foris 2041.1) Sic Codex, sed lege: fratrem, scil. lo. Fabri dc quo saepius supra. Vel intercidit vox: legationem. 2) sic. An scribere voluit: laetius?