1:302
ne
sub
titulo
suo
satanae
spiritus
obrepat,
in
sua
imagine,
quam
scripturis
impressit,
vult
a
nobis
recognosci.
Scripturarum
autor
est;
varius
dissimilisque
sibi
1)
esse
non
potest.
Qualem
igitur
se
illic
semel
prodidit,
talis
perpetuo
maneat
oportet.
Hoc
contumeliosum
illi
non
est:
nisi
forte
honorificum
ducamus
a
se
ipso
desciscere
et
degenerare.
36.
Quod
vero
literae
occidenti
nos
incubare
cavillantur,
in
eo
poenas
luunt
contemptae
scripturae.
Satis
enim
constat,
Paulum
illic
(2
Cor.
3,
6)
adversus
pseudoapostolos
contendere,
qui
quidem
legem
citra
Christum
commendantes,
a
novi
testamenti
beneficio
populum
avocabant:
quo
paciscitur
Dominus,
se
legem
suam
in
fidelium
viscera
insculpturum,
et
cordibus
inscripturum
(Ier.
31,
31).
Emortua
est
igitur
litera,
et
suos
lectores
necat
lex
Domini,
ubi
et
a
Christi
gratia
divellitur
et
intacto
corde
auribus
tantum
insonat.
Verum
si
per
spiritum
efficaciter
cordibus
imprimitur,
si
Christum
exhibet,
verbum
est
vitae,
convertens
animas,
sapientiam
praestans
parvulis,
etc.
Quin
etiam
eodem
loco
(v.
8)
praedicationem
suam
apostolus,
ministerium
spiritus
vocat.
Nimirum
significans,
ita
suae,
quam
in
scripturis
expressit,
veritati
inhaerere
spiritum
sanctum,
ut
vim
tum
demum
suam
proferat
atque
exserat,
ubi
sua
constat
verbo
reverentia
ac
dignitas.
Nec
his
repugnat,
quod
nuper
dictum
est:
verbum
ipsum
non
valde
certum
nobis
esse,
nisi
spiritus
testimonio
confirmetur.
Mutuo
enim
quodam
nexu
Dominus
verbi
spiritusque
sui
certitudinem
inter
se
copulavit,
ut
solida
verbi
religio
animis
nostris
insidat,
ubi
affulget
spiritus,
qui
nos
illic
Dei
faciem
contemplari
faciat;
ut
vicissim
nullo
hallucinationis
timore
spiritum
amplexemur,
ubi
illum
in
sua
imagine,
hoc
est,
in
verbo,
recognoscimus.
Ita
est
sane.
Non
verbum
hominibus
communicavit
Deus,
quod
spiritus
sui
adventu
extemplo
aboleret;
sed
eundem
spiritum,
cuius
virtute
verbum
administraverat,
submisit,
qui
suum
opus
efficaci
verbi
confirmatione
absolveret.
In
hunc
modum
Christus
discipulis
duobus
sensum
aperiebat
(Luc.
24,
27):
non
ut
abiectis
scripturis
per
se
saperent;
sed
ut
scripturas
intelligerent.
Similiter
Paulus,
dum
hortatur
Thessalonicenses
ne
spiritum
exstinguant
(1
Thess.
5,
19.
20),
non
sublimiter
eos
arripit
ad
inanes
sine
verbo
speculationes;
sed
continuo
subiicit,
non
spernendas
prophetias.
Quo
procul
dubio
innuitur,
spiritus
lucem
praefocari,
simul
atque
in
contemptum
veniunt
prophetiae.
Quid
ad
haec
tumidi
isti
Ἐνθουσιασταὶ,
qui
hanc
unam
reputant
eximiam
illuminationem,
ubi,
secure
omisso,
ac
valere
iusso
Dei
verbo,
quidquid
stertendo
conceperint,
non
minus
confidenter
quam
temere
arripiunt?
1)
sibi
omitt.
1543
et
seqq.
|