55:301 301 CAPUT L 302 ritate agitur. Caeterum*) non minus frivola {ut nuper attigi) quam pudenda est Serveti improbitas, qui haec verba urget, quo probet sermonem Dei fuisse visibilem ae palpabilem. Impie duplicem in Christo naturam 2) vel destruit, vel miscet. Figmentum itaque nescio quod comminiscitur, Christi humanitatem sic deificans, ut veritatem naturae humanae prorsus illi adimat, negans interea alia ratione Christum esse Dei filium, nisi quia ex matre conceptus est spiritus sancti virtute, et propriam illi subsistentiam in Deo auserens. Unde sequitur, neque Deum esse, neque hominem : licet videatur confusam ex utroque massam conflare. Verum quoniam nobis indubia est mens apostoli, canem illum omittamus. De sermone vitae. Genitivus loco epitheti capitur pro vivifico: quia (ut primo evangelii capite docet), In ipso vita erat. Quamquam titulus hic in filium Dei duplici iure competit: et quod vitam effuderit in omnes creaturas, et quod nunc vitam in nobis reparet, quae per Adae peccatum exstincta perierat. Quin etiam ipsum quoque sermonis nomen bifariam potest exponi : vel de Christo, vel de evangelii doctrina: nam et per hanc salus nobis affertur. Caeterum quia eius substantia est Christus: neque aliud continet, quam hominibus tandem fuisse patefactum, qui semper fuerat apud patrem: mihi simplicior et magis genuina videtur prior expositio. Porro sermonem vocari sapientiam in Deo residentem, melius ex evangelio constat. 2. Et vita manifestata est Copula explicationis vice hic ponitur. Ac si diceret: Nos de sermone vivifico testimonium reddimus, quemadmodum manifestata fuerit vita. Quamquam potest adhuc duplex esse sensus : vel quod exhibitus fuerit Christus, qui vita est ac fons vitae: vel quod vita nobis in Christo suerit palam oblata. Hoc quidem posterius necessario sequitur ex priore. Quantum tamen ad verborum significationem, differunt inter se haec duo, ut causa et effectus. Ubi secundo reperit, annuntiamus vitam aeternam, non dubito quin de effectu loquatur: nempe quod annuntiet, beneficio Christi partam nobis esse vitam. Unde colligimus, non posse Christum nobis praedicari, quin aperiatur nobis regnum coeleste, ut a morte excitati vivamus Dei vitam. Quae erat apud patrem. Hoc verum est, non tuntum ex quo conditus fuit mundus: sed etiam ab ultima aeternitate. Semper enim Deus vitae fons fuit. Vis autem et facultas vivificandi penes aeternam eius sapientiam fuit : sed eam actu non exserebat ante mundi creationem. Ex quo autem Deus 0 mira 2) designat