49:301 301 ARGUMENTUM. 302 se facturum quam nihili ducat inanes illos fumos, quibus se venditabant pseudoapostoli. Quinto capite eos obiurgat quod incestuosum privigni cum noverca coniugium taciti ferrent. Atque in hoc tanto flagitio satis causae esse admonet cur pudore deiiciantur potius quam superbiant. Inde ad generalem doctrinam transitum sibi facit, eiusmodi scelera excommunicatione vindicanda esse, quo peccandi licentia reprimatur, et ne contagio latius ab uno in alios serpat. Sextum caput partes duas habet praecipuas. Priore invehitur in forenses contentiones, quibus se mutuo vexabant, sub infidelibus, cum magno evangelii dedecore. Altera reprehendit scortandi licentiam, quae eo usque progressa erat ut propemodum instar rei licitae haberetur. Et incipit quidem a gravi comminatione: deinde comminationem illam rationibus confirmat. Caput septimum disputationem continet de virginitate, coniugio, et coelibatu. Quantum ex Pauli verbis coniicere licet, invaluerat apud Corinthios superstitiosa opinio, virginitatem esse virtutem eximiam et quasi angelicam : ut coniugium tanquam res profana illis vilesceret. Ut errorem hunc tollat, docet, unicuique videndum esse quid sibi datum sit, nec ultra facultatem in hac parte enitendum: non enim unam esse omnium vocationem. Itaque qui abstinere a coniugio possint, et quis eius abstinentiae finis esse debeat, ostendit: et rursum qui suscipere debeant coniugium, et quae vera sit matrimonii christiani ratio. Capite octavo prohibet ne se impuris idololatrarum sacrificiis permisceant, aut tale quidquam designent, unde laedantur infirmae conscientiae. Et quoniam hoc praetextu se excusabant, quod nequaquam prava aliqua opinione se adiungerent idololatris, quum animo agnoscerent unum Deum, idola pro inanibus figmentis haberent: hanc excusationem sic diluit, quod quisque fratrum rationem habere debeat: esse autem multos infirmos quorum fides tali simulatione labefactetur. Capite nono, se nihilo plus exigere ab illis demonstrat quam quod ipse praestiterit: ne iniquus videatur, legem aliis ferendo, quam non servet. Reducit enim illis in memoriam, qualiter libertate a Domino sibi permissa ultro abstinuerit, ne quem offenderet: qualiter in rebus mediis, quo se omnibus accommodaret, quasi varias formas induerit: ut suo exemplo discant, non debere ita quemque sibi esse deditum quin fratribus se in aedificationem attemperare studeat. Iam quia valde sibi placebant Corinthii, ut initio diximus: initio capitis decimi, Iudaeorum exemplo admonet ne prava securitate se ipsos decipiant. Nam si rebus externis ac Dei donis efferan-