25:301 301 REDITUS AD HISTORIAM. 302 autem hoc pacis dicitur, quia stabile futurum erat: ideo commode verti posset: Pactum meum in pace. Certe felicem successum designat, ac si dixisset: Phinees cum suis posteris prospere sacerdotio functuros. 14. Porro nomen viri. Sicuti memoria iustorum benedicta est, ita foedi sceleris autorem perpetuae ignominiae damnari aequum fuit. Quod vero ad totam tribum pars dedecoris reiicitur, hinc apparet quantopere Deo displicuerit tanta atrocitas. Etsi enim non simpliciter trahitur in societatem sceleris tribus Simeon, inuritur tamen communis infamiae nota ad omnes humiliandos, ut discat pro se quisque quos e suis cognatis peccantes viderit severe castigare, non autem fovere eorum vitia si generis autori consultum esse cupit. Iam quod tam Zimri quam mulier Madianitis ex nobilibus et primariis familiis fuisse memoratur, non tantum docemur iudicium Dei esse anQoooenvXqmov, ubi dignitati non parcit, sed quo quisque in altiori honoris gradu locatus est, si turpiter se gerat, eo maioribus probris esse expositum: quia splendor ipse magis conspicua reddit hominum facta. Quoniam autem paterna domus scorti dicitur fuisse in Madian, coniiciunt nonnulli natam fuisse in terra Moab, vel saltem apud cognatos maternos fuisse illic educatam: verum quia res levis est, eam in medium relinquo. 17. Angustiis affice Madianitas. Quum passim suos arceat Deus a vindicta mirum est nunc populum Israel ad eam stimulari, quasi vero non plus satis iam propensus esset ad se ulciscendum: verum tenendum est, quum Deus qui iustus est scelerum vindex, saepe utatur hominum opera, et eos constituat legitimos exercendae suae vindictae ministros, non damnari sine exceptione quamlibet vindictam, sed ad quam homines ipsos impellit carnis affectus. Laesus est quispiam, statim privata sua iniuria accensus ad ulciscendi cupiditatem rapitur, hic manifestum est vitium. Si quis autem recto et composito Dei zelo ad poenam expetendam agitur, non suam ipsius causam, sed Dei agendam suscipit. Noluit igitur Deus populi sui iracundiae fraena laxare, ut pro violento eius impetu rependeret Madianitis quod meriti erant: sed suo gladio armavit ad eos puniendos: ac si pronunciaret, iustam fore belli causam, nec timendum esse ne crudeles essent, tam noxios hostes delendo. Etsi autem fraudem hanc excogitaverat solus Balaam, culpa tamen in 4 totum populum vertitur. Interea suspenditur Moabitarum poena, qui tamen in speciem gravius nocuerant. Quia hic non apparet certa ratio cur alios clementer sustineat Deus, ad aliorum vero poenam cito properet, discamus reverenter suspicere eius iudicia, et in illis excutiendis non plus nobis sumere quam fas est. Nobis satis sit hac de causa indictum fuisse legitimum bellum Madianitis, quia per ipsos