15:301 301 1554 NQVEMB. 302 acxsxaxov fefellit te homonymia. Quum enim de Hieronymo illo intelligerem, qui his malis praebuit occasionem, tu contra de re ipsa dictum illud accepisti. Sic igitur habe, quantum ex illius nostri oratione colligere potui, sperare me, si modo urgeatis, fore ut ille istinc quoque pellatur et in ipsius caput tota haec tempestas redundet. Illinc tamen quid boni pro certo sperem nihil habeo, usque adeo videntur nencogoefjbevoi. Audisti enim, opinor, quale nuper responsum Tononienses nostri tulerint. Nos igitur, qui duriora etiam petimus, nihilo mitius exspectamus. Cras enim mihi iterum eundum illuc est cum D. Iacobo, *) id est iterum ludenda opera et tempus frustra consumendum, cuius tamen iacturam aegerrime fero, vel propter annotationes illas in quibus vix unum perpetuum diem mihi pergere licet, quin centies interrumpar. Certe nullam unquam profectionem magis invitus suscepi. Sed parendum est. Roga Dominum, obsecro, ut animum nobis suggerat, qui futuris tempestatibus ferendis sufficiat. Nam, ut nunc res sunt, alterutrum necesse erit, vel ut illi audiant et ferant quae nolunt, vel ut aliis cedamus. Si id acciderit, videat Dominus et iudicet. Si nos terra non ceperit, at certe coelum nobis patet. Quum rediero faciam te de omnibus certiorem. Quod de Ducissa scripsisti mihi videbatur parum probabile, et existimo te ex quodam ipsius domestico qui hac iter fecit alia multo etiam tristior a audisse. Quid facias? fecisti officium. Dominus novit qui sint sui, ut nullus ex iis pereat etiamsi interdum absorptus videatur. Sigillum tuum ad te remitto. Bene vale, mi pater. Dominus Iesus te salvum et incolumem praestet. Lausannae 4¡Æ Nonas Novembris. 2) Th. Beza filius tibi in Domino addictissimus. 2041. FARELLUS CALVINO. Bespondet ad literas paucis ante diebus scriptas singula ibi tractata retractans, verum ita ut quae ille paucis et lucide expresserat hic concionabundus amplificet. 2040.1) Valerio. 2) Ad annum 1554 referimus quo tempore controversia eum Bolseco recrudescebat et Lausannenses etiam Bernae sua negotia parum feliciter persequebantur. De Ducissa Ferrariensi quod dicit illustrari potest ex N. 2037.