55:300 est. Caeterum particula haec, quod erat ab initio, ad Christi divinitatem procul dubio refertur. Neque enim ab initio erat Deus in carne manifestatus: sed is qui semper vita fuit, et aeternus Dei sermo, in plenitudine temporum homo apparuit. Rursum quae sequuntur de intuitu et palpatione manuum, magis ad humanam naturam spectant. Terum quia duae naturae personam unam constituunt, et unus est Christus, qui a patre prodiit ut carnem nostram indueret, merito apostolus eundem et semper fuisse invisibilem, et postea visum esse, communiter praedicat. Quo refellitur putidum Serveti cavillum, unam esse deitatis naturam et essentiam cum carne: adeoque verbum in carnem transformatum, quia ille sermo vivificus in carne visus fuerit. Meminerimus ergo hanc asseri evangelii doctrinam, quod is qui in carne vere se filium Dei esse probavit, ac pro filio Dei fuit agnitus, semper invisibilis fuerit Dei sermo. Neque enim mundi initium hic designat: sed altius conscendit. Quod audivimus, quod vidimus. Non rumoris fuit hic auditus, cui parum fidei haberi solet: sed intelligit Iohannes, se de iis, quae docuit, prius fuisse a magistro probe edoctum, ut nihil temere in medium protulerit. Et certe nemo erit in ecclesia idoneus doctor, qui non filii Dei ante fuerit discipulus, ac rite institutus in eius schola : quando sola eius autoritas valere debet. Quod dicit se oculis v i d i s s e , non est pleonasmus, sed maior expressio amplificationis causa. Imo non contentus simplici adspectu, addit contemplati sumus, et manus nostrae palparunt. Quibus verbis testatur nihil se docuisse quod non solide perspectum habuerit. Videtur tamen ad praesentem causam parum valere sensuum approbatio. Neque enim vel oculis vel manibus comprehendi potuit virtus Christi. Respondeo, hic idem dici quod primo evangelii capite: Vidimus gloriam eius, gloriam unigenito Dei filio dignam. Neque enim ab externa corporis figura agnitus fuit Dei filius: sed ex eo quod illustria divinae suae potentiae documenta edidit : ita ut in eo, tanquam viva et expressa imagine, refulserit patris maiestas. Quum verba sint pluralis numeri, et res apostolis omnibus peraeque conveniat, libenter de illis interpretor: praesertim quia de testimonii auto-