49:300 personas, dum circumspicere ipsos iubet quales potissimum Dominus in gregem suum adoptarit. Capite secundo praedicationem suam in exemplum adducit, quae humanitus abiecta et humilis, spirituali tamen virtute insignis fuerat. Ac interim sententiam illam fusius explicat, contineri in evangelio coelestem arcanamque sapientiam : quae nec ingenii acumine aut perspicacia, nec toto carnis sensu apprehendatur, nec persuadeatur rationibus humanis, nec verborum lenocinio aut pictura indigeat: sed una duntaxat spiritus revelatione mentibus hominum innotescat, et cordibus obsignetur. Tandem concludit, non tantum a carnis prudentia remotam esse evangelii praedicationem et in crucis humilitate positam: sed etiam carnis iudicio non posse aestimari qualis sit: idque facit ut a perversa confidentia proprii sensus eos abducat, quo perperam omnia metiebantur. Initium tertii capitis, huius postremi membri applicationem ad eos continet. Queritur enim Paulus, eos, quia carnales essent, vix discendis primis evangelii rudimentis fuisse idoneos. Hoc modo verbi fastidium, quo imbuti erant, non ex verbi ipsius vitio, sed ex eorum ignorantia manare significat: et simul tacite admonet, nova mente opus ipsos habere, ut recte iudicare incipiant. Postea demonstrat quo loco haberi debeant evangelii ministri: nempe ut ne quid per eorum honorem Dei gloriae derogetur. Unum enim esse Dominum, omnes esse illius servos: omnes nonnisi organa esse, ipsum solum administrare virtutem, et ab eo solidum effectum provenire. Simul et quid illis debeat esse propositum, ostendit: nempe aedificare ecclesiam. Qua occasione veram propriamque bene aedificandi rationem definit: nempe ut solus Christus sit fundamentum, et tota superficies fundamento conveniat. Atque hic obiter testatus ee prudentem fuisse architectum, reliquos admonet ut finem initio conforment. Corinthios etiam hortatur ne patiantur animas suas profanari vitiosis doctrinis, quum sint Dei templa: ubi superbam carnis sapientiam iterum in nihilum redigit, ut sola Christi cognitio inter fideles emineat. Initio quarti capitis quale sit veri apostoli officium definit. Et quia obstabat corruptum eorum iudicium quominus talis ab illis agnosceretur: ipso repudiato ad diem Domini provocat. Tum deinde, quia propter humilitatis speciem contemptibilis illis erat, hoc ipsum honori sibi magis esse debere quam probro, docet. Postea signa profert unde re ipsa appareat, nec gloriae suae, nec ventri ipsum studuisse, sed fideliter egisse unum Christi negotium. Tandem quis sibi honor a Corinthiis debeatur, concludit. In fine Timotheum commendat, donec ipse advenerit: ac simul denuntiat, suo adventu palam