47:300 Ioannes Christi doctrinam amplexos esse quia a Deo profectam cognoscerent, sed non fuisse vivam in illis fidem, nec qua decet virtute praeditam : quia non dat suis Christus spiritum timoris, sed constantiae, ut libere et intrepide confiteri audeant, quod ab ipso didicerunt. Etsi non arbitror istos prorsus obmutuisse: sed quia non satis ingenua erat eorum confessio, evangelista meo iudicio simpliciter negat suam fidem professos esse. Ista enim legitima erat professio, ut palam Christo nomen darent. Quare nemo sibi blandiatur, qui ulla in parte tegit ac dissimulat fidam suam, ne incurrat in hominum odia. Nam quantumvis odiosum sit Christi nomen, non est excusabilis timiditas, quae ab eius confessione vel minimum deflectere nos cogit. Observa etiam minus esse in principibus fortitudinis et constantiae, quia fere in illis regnat ambitio, qua nihil magis servile est. Atque ut uno verbo dicam, terreni honores quasi aureis compedibus hominem ligant, ne libere officium suum faciat. Quo aequius obscuris et tenuibus sors sua ferenda est, quia multis saltem pessimis laqueis soluti sunt. Magnos interea et nobiles cum sua luctari fortuna decet, ne ipsos impediat quominus se Christo submittant. Pharisaeos terrori fuisse commemorat Ioannes: non quod per alios scribas et sacerdotes cuiquam impune liceret Christi se vocare discipulum, sed quia sub zeli specie impotentior in istis fervebat saevitia. Eximia quidem virtus est tuendae religionis zelus: sed ubi subest hypocrisis, nulla potest fingi pestis nocentior. Quo magis rogandus est Dominus, ut nos moderetur certa spiritus sui regula. Ne eiicerentur extra synagogam. En quid illis obstiterit, nempe infamiae metus: quia eiecti fuissent e synagoga. Porro hinc apparet quanta sit hominum pravitas, quae optima quaeque Dei instituta non modo corrumpit et adulterat, sed in exitialem tyrannidem vertit. Excommunicatio nervus esse debuerat sanctae disciplinae, ut poena esset in promptu, si quis ecclesiam contemneret: atqui eo traducta fuerat ut quisquis fateretur se esse Christi a societate fidelium ex&ularet: quemadmodum hodie papa ad eandem tyrannidem exercendam ius excommunicationis falso praetexit, caeca rabie non modo fulminat contra omnes pios, sed Christum e coelesti solio deiicere conatur et tamen titulum sacrae iurisdictionis, qua ecclesiam suam ornavit Christus, impudenter obtendere non dubitat. 43. Dilexerunt enim gloriam. Quod nulla istis iniecta fuerit superstitio, sed solum apud homines probrum fugitarint, diserte exprimit evangelista. Nam si plus apud eos valuit ambitio quam timor Dei, sequitur inani conscientiae metu fuisse liberatos. Iam observent lectores, quantae ignominiae damnetur apud Deum eorum timiditas, qui fidem suam apud homines invidiae metu dissimulant.