29:300 ficiis ad maiora surgere, et cum admiratione suspicere discamus. Multum igitur sane profecerimus, si ex singulis Dei in oculos nostros operibus incurrentibus eius virtutem admiremur: velut, exempli gratia, quum vel gramen assurgere conspicimus, in hoc ipso conquiescentes ad Deum ipsum, licet ipsius coeli vel terrae conspectu privati, efferamur. Quamobrem nihil adeo est in toto terrarum orbe exiguum, quod non Dei iustitiam, gloriam ac bonitatem testificetur. At quod plerumque minima ista nobis vilescunt, idcirco magna etiam adiicit. Quoniam igitur tam hebeti sumus ingenio, ut vix Dei maiestatem ut decet agnoscamus, a minimis istis faciendum exordium est, a quibus ad illa maiora deducamur. Sic Anna hic nominatim inter Dei singularia beneficia mulierum foecunditatem antea sterilium recenset. Et quidem in sacris saepe haec sententia repetitur, ut non solam Annam hoc praedicare sciamus: praesertim in Psalmis, ubi Psalm. 113, 9 dicitur Deus a propheta facere habitare sterilem in familia, et matrem filiorum laetantem, ut numerosam prolem in Dei maximis beneficiis censendam doceat; ac proinde gratias illi uni pro hoc beneficio nominatim agendas. At, quanta est, obsecro, mortalium hac in parte ingratitudo? Nam alios videas ex numerosa prole sollicitos et laborantes: alios vero gloriantes et sese efferentes. Quid ergo Deo fiet? Non agnoscetur autor? non agentur illi gratiae? non ab eius liberalitate et manu beneficium istud qua par est reverentia suscipietur? Porro discendum etiam ex Annae verbis, a Deo sua nobis dona largiri incipiente, maiora semper exspectanda. Neque enim est cum mortalibus comparandus, neque ad humanam mensuram eius opera sunt exigenda: quum si quo quis alium iuvit beneficio necessitate aliqua laborantem, aegre ferat denuo ad se rediri : Deus vero contra nos ad se invitet, metumque omnem importunitatis nobis adimat, postulantibus donorum ipsius continuationem atque coepti in nobis operis perfectionem. Habetis usum horum Annae verborum, sibi numerosam prolem ex eo promittentis, quod filium a Deo accepisset: coutra vero prolis imminutionem de ea superbienti ac sese cum iniuriis efferenti denuntiantis. Sic sane Deus sapienter hominum gloriam et excellentiam qua super alios gloriantur contundit, et in ipsorum confusionem vertit. Suam enim merito gloriam pro liberalitatis et bonitatis ratione conspicuam esse vult. Quod vero vel tardiores, vel hobetiores in Dei gloria sicuti par est agnoscenda laudandaque sumus, fit ut sit nobis saepe confusioni et opprobrio: nempe enim nostra tarditate bona in nostram salutem destinata profanamus, quorum rectum usum ignoramus. Ecquis enim rectum illius usum et ad salutem esse dixerit, quum ipsum adversus nos provocamus, eum quantum in