8:30 pati, quod addicti immanibus aerumnis aegre spiritum trahebant. Sed quum masculum semen penitus aboleri iussisset Pharao, quis non ad extrema ventum esse dixisset? Mentiuntur obstetrices, ne regiae crudelitati ministras se praebeant. Ipse denique gentis liberator Moises, iuncea arca inclusus, ad ripam fluminis proiicitur. Desperata omnium salus, totumque nomen prorsus deletum videbatur. Quam insigne ergo hoc Dei miraculum esse iudicabimus, quod qui decies consumpti esse poterant non modo integri manent, sed incredibiles illos faciunt progressus, qui referuntur a Moise? Hic vero se ostendit in reputandis Dei operibus plus quam maligna hominum [pag. 34] pravitas. Nam si quid opinione sua maius a Deo editum fuisse audiunt in ecclesiae salutem, quasi fabulosum reiiciunt. Quidquid vulgare est, nec alias insolitum, fortuito accidisse, vel saltem humanitus, iactantes contemnunt. Si autem minus prospera aut laeta est ecclesiae conditio, hoc protinus arripiunt ad scandali materiam. Proinde quod miseris Iudaeis lateritium opus tam grave et illiberale non secus ac iumentis imponi, quod masculam eorum sobolem ab utero ad necem postulari, quod turbam ignobilem tumultuarie collectis vasis clanculum aufugere Moises narrat : hoc plurimis indignum esse ecclesiae gloria videtur. Quod Iacob cum sua familia comiter a Pharaone faisse exceptum, quod benigne tractatum et in opimis pascuis collocatum refert: hoc in secunda fortuna deputant. Quod non ita longo temporis successu in populum ingentem crevisse familia una dicitur, quod tradit idem Moises tot a Deo edita fuisse portenta, ut perditos ac desperatos Israelitas redimeret : quia fidem excedit, quasi fictitium subsannant. Ergo ut puras ad consideranda Dei opera mentes afferamus, hac pravitate nobis ingenita ante purgandae sunt. Ne historiam texere videar (quod minime praesentis est instituti) quae magno orationis splendore ornari merentur divinae in servanda ecclesia providentiae exempla, leviter quasi in transcursu attingere mihi satis est. Quanquam ne decimam quidem partem attingere patitur operis ratio. Nec vero id magnopere necesse est: modo ex paucis unum hoc quod volo agnoscant lectores: quo magis sub cruce oppressa fuit ecclesia, eo clariorem in ea erigenda Dei virtutem exstitisse. Ex quo in terram Chanaan ingressus est populus, quo minus vacuam ab hostibus tranquillamque possideat, sua illi [pag. 35] obstat incredulitas. Continuis deinde hostium incursionibus impetitur. Fractis deinde contusisque viribus, praedae ac direptioni patet. Praeterea dominos saepius mutat, qui tamen certatim in eum perdendum conspirant: ut mirum sit tot ac tam diris propinquisque cladibus fuisse superstitem. Certe, post captam Domini arcam, nje latum quidem