5:30 concupiscentiae, quae continet omnes animi passiones, et illos interiores affectus imperio rationis non subiacentes. Quod ut clarius fiat, accipiamus partitionem illam Epicuri quam refert Cicero' lib. I. de Finibus: Cupiditas Naturalis et necessaria Parvo parabilis. Naturalis non necessaria Mediocri sumptu contenta. Nec naturalis nec necessaria Inexplebilis. Tres igitur quum sint cupiditatum species, hunc locum de tertia specie, seu de tertio membro intelligamus, cupiditate scilicet insatiabili: cuius, ut ait Cicero, nec modus nec finis inveniri potest. Et Seneca in multis, tum Epist. V.: Necesse est in immensum exeat cupiditas, quae naturalem modum transsilit. Gradus a magnis ete] Sic idem de consolatione ad Albinam: Eadem natura in omni desiderio [pag. 18] quod non ex inopia, sed ex vitio nascitur. Quidquid enim illi congesseris, non finis cupiditatis erit, sed gradus. Omnibus tamen civibus] Sensus est: Quamvis nemo boni aequique consulat fortunam suam, tamen romanus populus iam non potest dissimulare suam felicitatem: nec est tanta impudentia praeditus, ut cupiditatibus suis modum non imponat. Atque id quidem omnes ad unum confitentur, omnes uno ore, uno consensu praedicant, se ad summum fortunae pervenisse. Confessio exprimitur] Verbis usu^ est significantissimis. Nam, ut ait Donatus in Adelphos, confitetur, qui invitus: et exprimere est premendo educere. Terentius in Eunucho: Una mehercle falsa lacrymula, quam oculos terendo vix vi expresserit. Ubi Donatus interpretatur verbum positum ad αὔξησιν. Libet alia exempla subiicere, quae melius verbi elegantiam ostendant. Livius libro III.: Sed ut exprimatur confessio, domitam subactamque gentem sub iugum abituros. Et libro XXI.: Nunc et a nobis confessio culpae exprimitur, et a-confessis res repetuntur. Plinius in Panegyrico: Abeant voces illae quas metus exprimebat. Tranquillus in Tiberio: Quum inter proximos versanti et trepidatione detecto tormentis expressa confessio est cogitati facinoris. Latinus Pacatus in Panegyrico dixit excutere confessionem. Graecis hoc est ἐκβιάξεσθαι. Nec quidquam accedere posse, nisi ut perpetua sint] Nullum est non modo perpetuum, sed ne diuturnum quidem bonum. Et, ut ait ille, sorti appendix est illaetabilis omni. Itaque non minus de retinenda quam de comparanda cogitandum est. Hanc nimirum accessionem iure optare potest romanus populus, ne ante tempus pereat. Multa illos cogunt ad hanc confessionem] Nunc ad rationes descendit quibus populus romanus convincitur, ne possit salva fronte suam felicitatem in-