49:30 inferiores contemptim despiciunt, neque possunt ad aequalitatem spectare. Fastuosi sunt, qui inani praesidentiae vento turgent. Insociabiles sunt, qui ab hominum societate conservanda per iniquitates dissiliunt, vel in quibus nulla est fidei sinceritas vel constantia, quasi dicas foedifragos: sine affectu humanitatis, qui primos quoque naturae sensus erga suos exuerunt. Quia misericordiae defectum inter signa depravatae humanae naturae ponit: hinc colligit Augustinus, adversus Stoicos, misericordiam esse virtutem christianam. 32. Qui quum Dei iustitiam. Quamquam hic locus varie tractatur, haec mihi expositio videtur verissima: homines ad effraenem peccandi lasciviam nihil reliqui fecisse, quod, sublato bonorum et maiorum discrimine, quae Deo displicere et iusto eius iudicio damnatum iri noverant, tam in &er quam in aliis approbarini. Hic enim summus malorum cumulus, ubi adeo depuduit peccatorem, ut tum suis vitiis blandiatur, nec vituperio sibi verti sustineat: tum eadem in aliis suffragio applausuque foveat. Sic desperata improbitas in scripturis describitur: Gloriantur quum malefecerint (Prover. 2, 14), Item: Divaricavit pedes suos, gloriata est in malitia sua (Ezech. 16, 25). Nam quem pudet, is adhuc est sanabilis. Ubi autem ex peccandi consuetudine talis impudentia contracta est ut vitia loco virtutum placeant ac probentur, nulla amplius spes est correctionis. Ideo autem sic interpretor, quod video apostolum voluisse hic gravius aliquid et sceleratius ipsa vitiorum perpetratione perstringere. Id quale sit non intelligo : nisi referamus ad istam nequitiae summam, ubi miseri homines contra Dei iustitiam abiecta verecundia vitiorum patrocinium suscipiunt. CAPUT IL 1. Propterea inexcusabilis es, o homo, quicunque iudicas: in quo enim iudicas alterum, te ipsum condemnas: eadem enim facis dum iudicas. 2. Novimus autem quod iudicium Dei est secundum veritatem in eos, qui talia agunt Haec obiurgatio in hypocritas stringitur: qui, dum externae sanctimoniae offuciis perstringunt hominum oculos, securitatem etiam coram Deo concipiunt, ac si probe illi satisfacerent. Paulus ergo postquam crassiora demonstravit vitia, ne quem iustum coram Deo relinquat, hoc genus sanctulos aggreditur, qui sub primo catalogo comprehendi non poterant. Iam planior faciliorque est deductio quam ut mirari quis debeat, unde colligat apostolus hanc ratiocinationem. Ideo enim inexcusabiles facit, quia et ipsi Dei iudicium norunt, legem nihilominus *) trans- *) ac