47:30 et comis invitatio quae semel duobus facta est, ad omnes nunc pertinet. Quare timendum non est ne se nobis subducat Christus, vel facilem accessum neget, si modo nos ad se adspirare viderit: quin potius manu porrecta conatus nostros iuvabit. Et quomodo non occurreret ad se venientibus, qui vagos et errantes procul quaerit, ut in viam reducat? 38. Babbi. Nomen hoc primariis hominibus et honore aliquo praeditis commune erat. Sed hic evangelista alium temporis sui usum notat, quod scilicet hoc nomine salutabant doctores ac verbi Dei interpretes. Tametsi ergo Christum nondum agnoscunt unicum ecclesiae magistrum, commoti tamen Ioannis elogio, illum prophetae et doctoris loco habent, qui primus est ad docilitatem gradus. Ubi manes? Hoc exemplo docemur, talem ex primis ecclesiae rudimentis concipiendum esse Christi gustum, qui nos ad proficiendi studium inflammet. Deinde non debere nudo et evanido adspectu esse contentos, sed expetendum esse eius domicilium, ut nos ad se hospites recipiat. Sunt enim permulti qui Evangelium procul duntaxat olfaciunt, atque ita sinunt Christum subito evanescere, et effluere quidquid de ipso didicerant. Quanquam autem tunc non facti sunt perpetui eius discipuli, non tamen dubium est quin nocte ilia plenius eos erudierit, ut paulo post sibi penitus addictos haberet. 39. Erat hora fere decima. Hoc est, instabat vesper: quia duae tantum horae ad occasum usque solis restabant. Diem enim tunc in horas duodecim partiebantur, quae aestate longiores, hyeme breviores erant. Ex hac tamen temporis circumstantia colligimus duobus istis discipulis tantum audiendi Christi et propius noscendi fuisse ardorem, ut de nocturno hospitio solliciti non essent. Nos vero magna ex parte multum illis sumus dissimiles, qui sine fine procrastinamus, quia nobis nunquam commodum est Christum sequi. 40. Erat Andreas frater Simonis Petri, unus ex duobus qui audierant ex Ioanne et sequuti fuerant ipsum. 41. Invenit hic prior fratrem suum Simonem: et dicit illi, Invenimus Messiam, quod interpretando dicitur Christus. 42. Adduxit itaque eum ad Iesum. Intuitus eum Iesus dixit: Tu es Simon, filius Iona: tu vocaberis Cephas, quod est, si exponas, Petrus. 40. Erat Andreas. Huc spectat evangelistae consilium usque ad finem capitis, ut sciamus quomodo paulatim adducti fuerint Christo discipuli. Hic de Petro narrat, postea Philippum et Nathanaelem adiunget. Quod Andreas statim fratrem adducit, in eo exprimitur fidei natura, quae lucem intus suppressam non suffocat, sed potius huc illuc