38:30 potest accipi pro obtrectatione, sicuti et cap. 6 diximus hoc esse nimis frigidum. Reperitur quidem alicubi in hoc sensu, Levit. 19 (v. 16): Non incedes obtrectator in populo tuo: ubi alii vertunt susurronem. Sed mihi dubium non est quin propheta hic condemnet fraudes et perversas astutias quibus alii alios fallebant. Nam by} significat mercatorem, et quia saepe accidit, ut negotiatores nimis sint vafri et exercitati in malis artibus, ideo b^DI Hebraei vocant hominem fraudulentum et perverse astutum, qui prorsus ad fallendum tendit. Et hoc loco videmus stare hunc sensum, quod scilicet alii alios circumveniant. Dixit enim propheta stultos esse, qui fratribus confidant aut sociis: rationem adiungit, quia fratres alii alios supplantant, et socii incedunt fraudulenter. Sequitur, 5. Et vir proximo suo (socio) mentitur (hoc est, quisque: nam i"N ponitur indefinite apud Hebraeos pro nota universali. Quisque ergo proximum suum circumvenit, nempe mendacio: nam bi)r\ significat mentiri) et veritatem non loquitur: docuerunt linguas suas loqui mendacium (hoc est, linguas suas formarunt ad mendacia), male agere fatigati sunt (hoc est, male agendo fatigantur). Prosequitur eandem sententiam Ieremias: dicit adeo periisse ^ fidem apud Iudaeos, ut quisque proximum suum fallere conetur. Hinc sequitur fuisse omnis pudoris oblitos. Nam saltem manet aliqua verecundia in hominibus, ubi negotium est cum familiaribus amicis. Quamvis enim lucro prorsus sint addicti, et mendaciis indulgeant: tamen ubi ventum est ad socios, retinent aliquam aequitatem, et pudor saltem cohibet ipsorum malitiam. Ubi autem nullum est discrimen inter socios et alienos, sequitur belluinos prorsus esse mores. Hoc significat propheta: et addit ipsos non loqui veritatem. Nunc pronuntiat mendaces esse non in uno vel altero negotio, sed dicit in tota vita esse perfidos, et fallaciter semper agere. Non debet igitur restringi hoc membrum ad certas aliquas et speciales fraudes, sed perinde est ac si diceret ipsos nescire quid sit veritas, vel quid sit bona fide agere, et loqui cum proximis: quoniam scilicet imbuti sint fallaciis, nec possit exire ulla veritas ab eorum ore. Et eodem sensu dicit ipsos docuisse linguas suas loqui mendacium. Est maior expressio in his verbis: nam intelligit esse industrios ad fallendum, quia longo usu linguas suas formaverint. Lingua debet esse character mentis, ut veteri proverbio dictum est. Quorsum enim creata est lingua, nisi ut quisque cum aliis communicet? nam cogitationes sunt occultae: prodeunt autem in medium ubi loquimur alii cum aliis. Dicit igitur propheta inversum fuisse ab illis naturae ordinem, quia linguas