37:30 infirmitate perfici. Nos igitur nobis probe eius conscios esse oportet, ut Dei virtuti locum demus. Hac doctrina Iudaeis admodum opus fuit, qui duro illo exsilio affligebantur: sed nobis quoque in hac misera ecclesiae dissipatione vehementer necessaria est. (Sustollent alas.) Idem hic a propheta dici putant quod habetur Psalm. 103 (v. 5): Renovabitur ut aquilae iuventus tua. Certum est aquilam inter reliquas aves admodum longaevam esse. Aristoteles et Plinius testantur eam senectute nunquam mori, sed inedia: nempe quod superiore rostro nimium excrescente, cibum in os ingerere non possit, ac solo potu diu vescatur. Zaadias quidam, ut Iudaei omnes audaces sunt in confingendis fabulis, fingit aquilam in regionem soli propinquam evolare, atque ita ad solem accedere, ut veteres pennae adurantur, atque in earum locum novae aliae succrescant: sed hoc ridiculum prorsus et fabulosum est. Significat autem propheta eos qui Domino confidunt aquilarum more vegetos fore usque ad ultimam senectutem. Sed quum aquilae altius volent quam reliquae aves, in quo singularem quandam agilitatem ostendunt, unde etiam proverbium Aquila in nubibus: ideo hic locus non tantum de vita diuturna, sed etiam de vigore et agilitate accipi potest: ut Isaias postquam vires ipsorum recreari ostendit, subiiciat etiam vegetari ipsos, et in sublime extolli. Eodem pertinet quod sequitur de cursu infatigabili: perinde ac si diceret, Dominum ita adfuturum suis, ut peragant cursum suum sine ulla molestia. Est enim figurata loquutio, qua significat pios divinitus suffultos semper fore agiles ad munus suum obeundum. Atqui tot aerumnae nobis sustinendae sunt in hac vita, dicet quispiam, qui ergo nos lassitudinis immunes fore dicit? Respondeo, sic pios affici molestiis et fatigari, ut postea emergant, ac sentiant se Dei virtute recreatos. Iis enim accidit quod ait Paulus (2. Cor. 4, 8. 9), Dum in omnibus premimur, non opprimimur: laboramus, at non destituimur: persequutionem patimur, at non deserimur: deiicimur, at non perimus. Discamus ergo confugere ad Dominum, qui variis laboribus exantlatis nos tandem ad portum perducet. Qui enim viam stravit, nosque in stadio suo collocatos progredi iussit, non ad unum modo diem iuvare vult, ut in medio cursu deserat, sed perducere usque ad metam.