24:30 sentat nobis Deus, ac si extenta e coelis manu gradus servi sui regeret. Quotidie ad puteum ventitabant puellae illae : et Moses quaerendi hospitii causa prope aquam substitit: ad quam probabile erat concursum incolarum vesperi fore in regione arida. Quod tamen opportune adest puellis ad ferendas suppetias, et Iethro eum hospitaliter invitat, minime fortuitum est: sed erranti servo suo dux itineris fuit Deus, ut non diurnum modo hospitium, sed ad finem exsilii usque tolerabilem habitationem pararet. Nam Iethro (quem ex epitheto constat non vulgari apud suos dignitate praeditum) non modo eius operam conduxit, sed elegit sibi generum. Et quanquam sordidum erat munus pastorale, splendida tamen affinitas non parvo solatio fuit. De voce ]ro non convenit inter omnes. Chaldaeus paraphrastes male vertit principem: quia non quadraret eius filiabus molestos et infestos fuisse loci pastores. Nec magis consentaneum est, virum primarium et opulentum caruisse famulis, ut filias suas cogeretur quotidianis pastorum contumeliis et rixis exponere. Sacrificum ergo fuisse existimo, quae etiam receptior est sententia. Dubitatur tamen, falsosne deos, an verum et unicum coluerit. Certe probabiles multae rationes ad hanc coniecturam nos adducunt, non sacrificasse idolis: quia vix unquam persuasus fuisset Moses, non modo ut habitaret in domo foedis sacrilegiis polluta, sed etiam ut affinitatem contraheret. Et postea in Iethro ipsius sermone multa pietatis indicia se ostendent. Quanquam ut totus fere orbis tunc ad multas corruptelas prolapsus erat, mihi verisimile est vitiatum aliqua ex parte sacerdotium eius fuisse. Unicus tempore Abrahae Dei vivi sacerdos fuit Melchisedech. Abraham ipse ex profundo idololatriae gurgite, in quo demersa erat familia, extractus fuit. Vix itaque fieri potuit ut Madianitae purum cultum retinuerint: atque adeo ex aliis locis liquet idolis fuisse deditos. Quare omnibus probe expensis, mihi nihil magis probabile occurrit quam sub sacerdotio Iethro cultum fuisse unicum Deum ut regula tradita fuerat per manus, non tamen pure: quia tunc ubique contaminata erat religio variis superstitionibus. Est autem discrimen aliquod inter idololatriam et impurum Dei cultum ac degenerem in una parte. Dico igitur unius Dei fuisse cultores, quia non prorsus desciverant a principiis religionis, quamvis ex errorum qui paulatim obrepserant lacunis nonnihil hausissent. Agitatur inter interpretes de nomine Iethro alia quaestio. Qui putant Bethuel l) diversum fuisse a Iethro, nullo negotio refelluntur. Nam proximo capite Mosen de eodem homine loqui, sub vario licet nomine, clare apparet. 1) Sic ead. latinae hic et deinceps omnes. Gallica versio bene: Raguel.