23:30 dam vitam nihil deesset. Refert enim Moses quam beneficus erga eos fuerit Dominus, omnia quae optare possent illis largiendo ut minus excusationis ingratitudo habeat. 31. Et vidit Deus omnia. Rursum in clausula creationis refert Moses Deum approbasse quidquid fecerat. De aspectu Dei loquitur humano more, nam et hoc suum iudicium Dominus quasi regulam et exemplar nobis esse voluit: ne aliter de suis operibus sentire vel loqui quisquam audeat. Neque enim quod probavit, fas nobis est disputare, probarine debeat: sed potius absque controversia subscribere convenit. Repetitio etiam denotat quam lasciva sit hominum temeritas: alioqui satis fuisset semel dici, Deo placuisse sua opera. Sed Deus sexies idem inculcat, ut quasi totidem fraenis cohibeat nostram audaciam, quae prurire non desinit. Caeterum plus exprimit Moses quam antea: addit enim M E O D, id est valde. In singulis diebus fuit simplex approbatio. Nunc postquam numeris omnibus absolutum est opificium mundi, et extrema (ut ita loquar) manu expolitum, perfecte bonum esse pronunciat: ut sciamus inesse in operum Dei symmetria summam perfectionem, cui nihil addi queat. CAPUT II. 1. Perfecti fuerunt igitur coeli et terra, et omnis exercitus eorum. 2. Perfeceratque Deus die septimo opus suum quod fecerat, et quievit die septimo ab omni opere suo quod fecerat 3. Benedixit autem diei septimo, et sanctificavit illum: quod in illo quievisset ab omni opere suo quod creaverat Deus ut faceret. 4. Istae sunt generationes coeli et terrae, quando creati sunt, in die qua fecit Iehova Deus terram et coelos. 5. Et omne virgultum agri antequam esset in terra, et omnem herbam agri antequam germinaret: quia nondum pluere fecerat Iehova Deus super terram, et homo non erat qui coleret terram: 6. Sed vapor ascendebat e terra, et irrigabat universam superficiem terrae. 7. Formaverat autem Iehova Deus hominem e pulvere terrae, et inspiraverat in faciem eius spiraculum vitae, et fuit homo in animam viventem. 8. Plantaverat quoque Iehova Deus hortum in Heden ab Oriente: et posuit ibi hominem quem formaverat. 9. Et germinare fecerat Iehova Deus e terra omnem arborem concupiscibilem visu, et bonam ad vescendum: et arborem vitae in medio horti, et arborem scientiae boni et mali. 10. Et fluvius egrediebatur ex Heden ad irrigandum hortum: et inde dividebatur, eratque in quatuor capita, l l . Nomen unius, Pison: ipse circuit totam terram Havila, ubi est aurum. 12. Et aurum terrae illius bonum: ibi est bdellium, et lapis onychinus. 13. Nomen vero fluvii secundi Gihon: