19:30 Hodie literas tuas *) accepi, die scilicet nostro, uberrimas et peraeque suaves. Unde cognosces in dolore articulari adhuc me delitiis vacare.2) Non semper tantum otii fuit: toto enim biduo passus sum acerrimos cruciatus in pede dextra Coepit morbus mitigari quidem nudius tertius : sed non ita remisit, quin pedem teneat devinctum. Atque ut scias me nihil fingere, odor olei mihi prope est amabilis, quamvis saepe nauseam citet. Ita non est cur aulicis tuis lautitiis invideam bene et pinguiter unctus. Crede mihi, iocando non ita me obiecto, ut tibi abstergere cupio omnem molestiam: ne si forte obscurus rumor ad te aliunde perveniat anxietatem aliquam concipias. Video enim, nisi te mirabiliter sustineret Deus, non esse tibi vigorem decimae parti ferendae. Tu post dimidiam noctem mihi respondes. Ego ex lecto post horam septimam, dum commode licet. Ita providi sunt senes podagrici. Sed extra iocum: nullis verbis exprimere queo, quam mihi iucundae fuerint tuae literae, quibus in rem praesentem sum adductus. Quae etsi non omni ex parte arridet, plus tamen laetitiae continet, quam indignationis aut fastidii. Ter et quater benedictus sit Deus noster, qui nos videtur supra nubes attollere, ut amplexi Christi triumphantis pedes ex alto despiciamus omnes eius hostes ac nostros. Non habeo quam tibi mercedem referam, ne si aere quidem loco auri contentus esses. Porro ut intelligas, dum vos in aestu et arena serio certatis, me hic in umbra velitari, mitto quod Balduini libello respondi.8) Cave ne improbes: quia dicam eiusdem te esse factionis, si cum eo sentias cui maxime displicebit. Merlinus operam non perdidit scribendo,4) quamvis paria cum eo non faciam: quia debitorem habet qui aufugere non potest. Fratres nostri te et reliquos plurimum salutant. Valete iterum atque iterum omnes. Nonis Octobris 1561. Calvinus tuus. 3655.1) N. 3535. 2) Depuis la fievre quarte de 1559 il resta tellement debilite que iamais depuis il n'a peu revenir en pleine sante. Tousiours depuis il traina la iambe droite qui par intervalles luy faisoit douleurs. (Colladon p. 88; cf. ib. 100. Beza in praef, ad Iosuam p. 44.) Vita ed, Nickel p. 25; Quartana ipsum deserente successerunt in dextro crure podagra, colici subinde recurrentes dolores. 3) Cf. N. 3542. Opp. Vol. I X Froii. 43. Balduinum quidem autorem suspicatus est, revera Cassander fuit (N, 3513). 4) cuius tamen pleraeque epp. deperditae sunt 3) pres de Fenestrelle.